| 1. | et factum est deinceps et ipse iter faciebat per civitatem et castellum prædicans et evangelizans regnum Dei et duodecim cum illo
|
| 2. | et mulieres aliquæ quæ erant curatæ ab spiritibus malignis et infirmitatibus Maria quæ vocatur Magdalene de qua dæmonia septem exierant
|
| 3. | et Johanna uxor Chuza procuratoris Herodis et Susanna et aliæ multæ quæ ministrabant eis de facultatibus suis
|
| 4. | cum autem turba plurima conveniret et de civitatibus properarent ad eum dixit per similitudinem
|
| 5. | exiit qui seminat seminare semen suum et dum seminat aliud cecidit secus viam et conculcatum est et volucres cæli comederunt illud
|
| 6. | et aliud cecidit supra petram et natum aruit quia non habebat humorem
|
| 7. | et aliud cecidit inter spinas et simul exortæ spinæ suffocaverunt illud
|
| 8. | et aliud cecidit in terram bonam et ortum fecit fructum centuplum hæc dicens clamabat qui habet aures audiendi audiat
|
| 9. | interrogabant autem eum discipuli ejus quæ esset hæc parabola
|
| 10. | quibus ipse dixit vobis datum est nosse mysterium regni Dei ceteris autem in parabolis ut videntes non videant et audientes non intellegant
|
| 11. | est autem hæc parabola semen est verbum Dei
|
| 12. | qui autem secus viam sunt qui audiunt deinde venit diabolus et tollit verbum de corde eorum ne credentes salvi fiant
|
| 13. | nam qui supra petram qui cum audierint cum gaudio suscipiunt verbum et hii radices non habent qui ad tempus credunt et in tempore temptationis recedunt
|
| 14. | quod autem in spinis cecidit hii sunt qui audierunt et a sollicitudinibus et divitiis et voluptatibus vitæ euntes suffocantur et non referunt fructum
|
| 15. | quod autem in bonam terram hii sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent et fructum adferunt in patientia
|
| 16. | nemo autem lucernam accendens operit eam vaso aut subtus lectum ponit sed supra candelabrum ponit ut intrantes videant lumen
|
| 17. | non enim est occultum quod non manifestetur nec absconditum quod non cognoscatur et in palam veniat
|
| 18. | videte ergo quomodo auditis qui enim habet dabitur illi et quicumque non habet etiam quod putat se habere auferetur ab illo
|
| 19. | venerunt autem ad illum mater et fratres ejus et non poterant adire ad eum præ turba
|
| 20. | et nuntiatum est illi mater tua et fratres tui stant foris volentes te videre
|
| 21. | qui respondens dixit ad eos mater mea et fratres mei hii sunt qui verbum Dei audiunt et faciunt
|
| 22. | factum est autem in una dierum et ipse ascendit in naviculam et discipuli ejus et ait ad illos transfretemus trans stagnum et ascenderunt
|
| 23. | navigantibus autem illis obdormiit et descendit procella venti in stagnum et conplebantur et periclitabantur
|
| 24. | accedentes autem suscitaverunt eum dicentes præceptor perimus at ille surgens increpavit ventum et tempestatem aquæ et cessavit et facta est tranquillitas
|
| 25. | dixit autem illis ubi est fides vestra qui timentes mirati sunt dicentes ad invicem quis putas hic est quia et ventis imperat et mari et obœdiunt ei
|
| 26. | enavigaverunt autem ad regionem Gerasenorum quæ est contra Galilæam
|
| 27. | et cum egressus esset ad terram occurrit illi vir quidam qui habebat dæmonium jam temporibus multis et vestimento non induebatur neque in domo manebat sed in monumentis
|
| 28. | is ut vidit Jesum procidit ante illum et exclamans voce magna dixit quid mihi et tibi est Jesu Fili Dei altissimi obsecro te ne me torqueas
|
| 29. | præcipiebat enim spiritui inmundo ut exiret ab homine multis enim temporibus arripiebat illum et vinciebatur catenis et conpedibus custoditus et ruptis vinculis agebatur a dæmonio in deserta
|
| 30. | interrogavit autem illum Jesus dicens quod tibi nomen est at ille dixit Legio quia intraverunt dæmonia multa in eum
|
| 31. | et rogabant illum ne imperaret illis ut in abyssum irent
|
| 32. | erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte et rogabant eum ut permitteret eos in illos ingredi et permisit illos
|
| 33. | exierunt ergo dæmonia ab homine et intraverunt in porcos et impetu abiit grex per præceps in stagnum et suffocatus est
|
| 34. | quod ut viderunt factum qui pascebant fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in villas
|
| 35. | exierunt autem videre quod factum est et venerunt ad Jesum et invenerunt hominem sedentem a quo dæmonia exierant vestitum ac sana mente ad pedes ejus et timuerunt
|
| 36. | nuntiaverunt autem illis et qui viderant quomodo sanus factus esset a Legione
|
| 37. | et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gerasenorum ut discederet ab ipsis quia timore magno tenebantur ipse autem ascendens navem reversus est
|
| 38. | et rogabat illum vir a quo dæmonia exierant ut cum eo esset dimisit autem eum Jesus dicens
|
| 39. | redi domum tuam et narra quanta tibi fecit Deus et abiit per universam civitatem prædicans quanta illi fecisset Jesus
|
| 40. | factum est autem cum redisset Jesus excepit illum turba erant enim omnes expectantes eum
|
| 41. | et ecce venit vir cui nomen Jairus et ipse princeps synagogæ erat et cecidit ad pedes Jesu rogans eum ut intraret in domum ejus
|
| 42. | quia filia unica erat illi fere annorum duodecim et hæc moriebatur et contigit dum iret a turbis conprimebatur
|
| 43. | et mulier quædam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim quæ in medicos erogaverat omnem substantiam suam nec ab ullo potuit curari
|
| 44. | accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti ejus et confestim stetit fluxus sanguinis ejus
|
| 45. | et ait Jesus quis est qui me tetigit negantibus autem omnibus dixit Petrus et qui cum illo erant præceptor turbæ te conprimunt et adfligunt et dicis quis me tetigit
|
| 46. | et dixit Jesus tetigit me aliquis nam ego novi virtutem de me exisse
|
| 47. | videns autem mulier quia non latuit tremens venit et procidit ante pedes illius et ob quam causam tetigerit eum indicavit coram omni populo et quemadmodum confestim sanata sit
|
| 48. | at ipse dixit illi filia fides tua te salvam fecit vade in pace
|
| 49. | adhuc illo loquente venit a principe synagogæ dicens ei quia mortua est filia tua noli vexare illum
|
| 50. | Jesus autem audito hoc verbo respondit patri puellæ noli timere crede tantum et salva erit
|
| 51. | et cum venisset domum non permisit intrare secum quemquam nisi Petrum et Johannem et Jacobum et patrem et matrem puellæ
|
| 52. | flebant autem omnes et plangebant illam at ille dixit nolite flere non est mortua sed dormit
|
| 53. | et deridebant eum scientes quia mortua esset
|
| 54. | ipse autem tenens manum ejus clamavit dicens puella surge
|
| 55. | et reversus est spiritus ejus et surrexit continuo et jussit illi dari manducare
|
| 56. | et stupuerunt parentes ejus quibus præcepit ne alicui dicerent quod factum erat
|