Znaleziono 70 Wyniki dla: venite

  • dixitque alter ad proximum suum venite faciamus lateres et coquamus eos igni habueruntque lateres pro saxis et bitumen pro cemento (Liber Genesis 11, 3)

  • et dixerunt venite faciamus nobis civitatem et turrem cujus culmen pertingat ad cælum et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras (Liber Genesis 11, 4)

  • venite igitur descendamus et confundamus ibi linguam eorum ut non audiat unusquisque vocem proximi sui (Liber Genesis 11, 7)

  • venite occidamus eum et mittamus in cisternam veterem dicemusque fera pessima devoravit eum et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua (Liber Genesis 37, 20)

  • et tollite inde patrem vestrum et cognationem et venite ad me et ego dabo vobis omnia bona Ægypti ut comedatis medullam terræ (Liber Genesis 45, 18)

  • venite sapienter opprimamus eum ne forte multiplicetur et si ingruerit contra nos bellum addatur inimicis nostris expugnatisque nobis egrediatur e terra (Liber Exodus 1, 10)

  • idcirco dicitur in proverbio venite in Esebon ædificetur et construatur civitas Seon (Liber Numeri 21, 27)

  • revertimini et venite ad montem Amorreorum et ad cetera quæ ei proxima sunt campestria atque montana et humiliora loca contra meridiem et juxta litus maris terram Chananeorum et Libani usque ad flumen magnum Eufraten (Liber Deuteronomii 1, 7)

  • quæ respondit eis si vere me regem vobis constituitis venite et sub mea umbra requiescite sin autem non vultis egrediatur ignis de ramno et devoret cedros Libani (Liber Iudicum 9, 15)

  • olim in Israël sic loquebatur unusquisque vadens consulere Deum venite et eamus ad videntem qui enim propheta dicitur hodie vocabatur olim videns (Liber I Samuelis 9, 9)

  • dixit autem Samuhel ad populum venite et eamus in Galgala et innovemus ibi regnum (Liber I Samuelis 11, 14)

  • et ait pacificus ad immolandum Domino veni sanctificamini et venite mecum ut immolem sanctificavit ergo Isai et filios ejus et vocavit eos ad sacrificium (Liber I Samuelis 16, 5)


“Quem te agita e te atormenta é o demônio.Quem te consola é Deus”! São Padre Pio de Pietrelcina