Znaleziono 15 Wyniki dla: traderet

  • murmurati estis in tabernaculis vestris atque dixistis odit nos Dominus et idcirco eduxit nos de terra Ægypti ut traderet in manu Amorrei atque deleret (Liber Deuteronomii 1, 27)

  • qui responderunt nuntiatum est nobis servis tuis quæ promisisset Dominus Deus tuus Mosi servo suo ut traderet vobis omnem terram et disperderet cunctos habitatores ejus timuimus igitur valde et providimus animabus nostris vestro terrore conpulsi et hoc consilium inivimus (Liber Iosue 9, 24)

  • non fuit civitas quæ se non traderet filiis Israël præter Eveum qui habitabat in Gabaon omnes bellando cepit (Liber Iosue 11, 19)

  • dixitque rex Israël eheu eheu eheu congregavit nos Dominus tres reges ut traderet in manu Moab (Liber II Regum 3, 10)

  • dixit autem Heliseus ad regem Israël quid mihi et tibi est vade ad prophetas patris tui et matris tuæ et ait illi rex Israël quare congregavit Dominus tres reges hos ut traderet eos in manu Moab (Liber II Regum 3, 13)

  • hæc itaque cum audisset quoniam Ozias promisisset quod transacto quinto die traderet civitatem misit ad presbyteros Chabri et Carmin (Liber Iudith 8, 9)

  • quæ placuit ei et invenit gratiam in conspectu illius ut adceleraret mundum muliebrem et traderet ei partes suas et septem puellas speciosissimas de domo regis et tam ipsam quam pedisequas ejus ornaret atque excoleret (Liber Esther 2, 9)

  • et adsidebat ei ut traderet eum ipsi ut regnaret loco patris sui et enuntiavit ei quanta fecit Demetrius et inimicitias exercituum ejus adversum illum et mansit illic diebus multis (Liber I Maccabaeorum 11, 40)

  • et scripsit hæc Ptolomeus et misit regi ut mitteret ei exercitum in auxilium et traderet regionem et civitates eorum et tributa (Liber I Maccabaeorum 16, 18)

  • et exinde quærebat oportunitatem ut eum traderet (Evangelium secundum Matthaeum 26, 16)

  • qui audientes gavisi sunt et promiserunt ei pecuniam se daturos et quærebat quomodo illum oportune traderet (Evangelium secundum Marcum 14, 11)

  • et abiit et locutus est cum principibus sacerdotum et magistratibus quemadmodum illum traderet eis (Evangelium secundum Lucam 22, 4)


“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina