Znaleziono 49 Wyniki dla: sabbati

  • qui ait eis hoc est quod locutus est Dominus requies sabbati sanctificata erit Domino cras quodcumque operandum est facite et quæ coquenda sunt coquite quicquid autem reliquum fuerit reponite usque in mane (Liber Exodus 16, 23)

  • memento ut diem sabbati sanctifices (Liber Exodus 20, 8)

  • septimo autem die sabbati Domini Dei tui non facies omne opus tu et filius tuus et filia tua servus tuus et ancilla tua jumentum tuum et advena qui est intra portas tuas (Liber Exodus 20, 10)

  • sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram et mare et omnia quæ in eis sunt et requievit in die septimo idcirco benedixit Dominus diei sabbati et sanctificavit eum (Liber Exodus 20, 11)

  • non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati (Liber Exodus 35, 3)

  • sex diebus facietis opus dies septimus quia sabbati requies est vocabitur sanctus omne opus non facietis in eo sabbatum Domini est in cunctis habitationibus vestris (Liber Leviticus 23, 3)

  • qui elevabit fasciculum coram Domino ut acceptabile sit pro vobis altero die sabbati et sanctificabit illum (Liber Leviticus 23, 11)

  • numerabitis ergo ab altero die sabbati in quo obtulistis manipulum primitiarum septem ebdomadas plenas (Liber Leviticus 23, 15)

  • factum est autem cum essent filii Israël in solitudine et invenissent hominem colligentem ligna in die sabbati (Liber Numeri 15, 32)

  • die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos inmaculatos et duas decimas similæ oleo conspersæ in sacrificio et liba (Liber Numeri 28, 9)

  • observa diem sabbati ut sanctifices eum sicut præcepit tibi Dominus Deus tuus (Liber Deuteronomii 5, 12)

  • septimus dies sabbati est id est requies Domini Dei tui non facies in eo quicquam operis tu et filius tuus et filia servus et ancilla et bos et asinus et omne jumentum tuum et peregrinus qui est intra portas tuas ut requiescat servus et ancilla tua sicut et tu (Liber Deuteronomii 5, 14)


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina