Znaleziono 9879 Wyniki dla: per

  • cumque transissent septem dies aquæ diluvii inundaverunt super terram (Liber Genesis 7, 10)

  • anno sescentesimo vitæ Nœ mense secundo septimodecimo die mensis rupti sunt omnes fontes abyssi magnæ et cataractæ cæli apertæ sunt (Liber Genesis 7, 11)

  • et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus (Liber Genesis 7, 12)

  • ipsi et omne animal secundum genus suum universaque jumenta in genus suum et omne quod movetur super terram in genere suo cunctumque volatile secundum genus suum universæ aves omnesque volucres (Liber Genesis 7, 14)

  • et quæ ingressa sunt masculus et femina ex omni carne introjerunt sicut præceperat ei Deus et inclusit eum Dominus de foris (Liber Genesis 7, 16)

  • factumque est diluvium quadraginta diebus super terram et multiplicatæ sunt aquæ et elevaverunt arcam in sublime a terra (Liber Genesis 7, 17)

  • vehementer inundaverunt et omnia repleverunt in superficie terræ porro arca ferebatur super aquas (Liber Genesis 7, 18)

  • et aquæ prævaluerunt nimis super terram opertique sunt omnes montes excelsi sub universo cælo (Liber Genesis 7, 19)

  • quindecim cubitis altior fuit aqua super montes quos operuerat (Liber Genesis 7, 20)

  • consumptaque est omnis caro quæ movebatur super terram volucrum animantium bestiarum omniumque reptilium quæ reptant super terram universi homines (Liber Genesis 7, 21)

  • et delevit omnem substantiam quæ erat super terram ab homine usque ad pecus tam reptile quam volucres cæli et deleta sunt de terra remansit autem solus Nœ et qui cum eo erant in arca (Liber Genesis 7, 23)

  • recordatus autem Deus Nœ cunctarumque animantium et omnium jumentorum quæ erant cum eo in arca adduxit spiritum super terram et inminutæ sunt aquæ (Liber Genesis 8, 1)


“Reflita no que escreve, pois o Senhor vai lhe pedir contas disso.” São Padre Pio de Pietrelcina