Znaleziono 760 Wyniki dla: ipse

  • qui tetigerit lectum ejus lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum (Liber Leviticus 15, 22)

  • quicumque tetigerit eam lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum (Liber Leviticus 15, 27)

  • sanctificabisque annum quinquagesimum et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terræ tuæ ipse est enim jobeleus revertetur homo ad possessionem suam et unusquisque rediet ad familiam pristinam (Liber Leviticus 25, 10)

  • sin autem non habuerit proximum et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire (Liber Leviticus 25, 26)

  • et patruus et patruelis et consanguineus et adfinis sin autem et ipse potuerit redimet se (Liber Leviticus 25, 49)

  • cumque steterit mulier in conspectu Domini discoperiet caput ejus et ponet super manus illius sacrificium recordationis et oblationem zelotypiæ ipse autem tenebit aquas amarissimas in quibus cum execratione maledicta congessit (Liber Numeri 5, 18)

  • si quis autem et mundus est et in itinere non fuit et tamen non fecit phase exterminabitur anima illa de populis suis quia sacrificium Domino non obtulit tempore suo peccatum suum ipse portabit (Liber Numeri 9, 13)

  • et hausto cras igne ponite desuper thymiama coram Domino et quemcumque elegerit ipse erit sanctus multum erigimini filii Levi (Liber Numeri 16, 7)

  • erit hoc præceptum legitimum sempiternum ipse quoque qui aspergit aquas lavabit vestimenta sua omnis qui tetigerit aquas expiationis inmundus erit usque ad vesperam (Liber Numeri 19, 21)

  • dixit ad majores natu Madian ita delebit hic populus omnes qui in nostris finibus commorantur quomodo solet bos herbas usque ad radices carpere ipse erat eo tempore rex in Moab (Liber Numeri 22, 4)

  • accubans dormivit ut leo et quasi leæna quam suscitare nullus audebit qui benedixerit tibi erit ipse benedictus qui maledixerit in maledictione reputabitur (Liber Numeri 24, 9)

  • Finees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israël quia zelo meo commotus est contra eos ut non ipse delerem filios Israël in zelo meo (Liber Numeri 25, 11)


“O Santo Rosário é a arma daqueles que querem vencer todas as batalhas.” São Padre Pio de Pietrelcina