Znaleziono 1570 Wyniki dla: eorum

  • adprehendentes autem omnes Sosthenen principem synagogæ percutiebant ante tribunal et nihil eorum Gallioni curæ erat (Actus Apostolorum 18, 17)

  • audierunt autem de te quia discessionem doceas a Mose eorum qui per gentes sunt Judæorum dicens non debere circumcidere eos filios suos neque secundum consuetudinem ingredi (Actus Apostolorum 21, 21)

  • tunc Paulus adsumptis viris postera die purificatus cum illis intravit in templum adnuntians expletionem dierum purificationis donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio (Actus Apostolorum 21, 26)

  • quia eris testis illius ad omnes homines eorum quæ vidisti et audisti (Actus Apostolorum 22, 15)

  • et cum magna dissensio facta esset timens tribunus ne discerperetur Paulus ab ipsis jussit milites descendere et rapere eum de medio eorum ac deducere eum in castra (Actus Apostolorum 23, 10)

  • volensque scire causam quam obiciebant illi deduxi eum in concilium eorum (Actus Apostolorum 23, 28)

  • si enim nocui aut dignum morte aliquid feci non recuso mori si vero nihil est eorum quæ hii accusant me nemo potest me illis donare Cæsarem appello (Actus Apostolorum 25, 11)

  • sed exsurge et sta super pedes tuos ad hoc enim apparui tibi ut constituam te ministrum et testem eorum quæ vidisti et eorum quibus apparebo tibi (Actus Apostolorum 26, 16)

  • aperire oculos eorum ut convertantur a tenebris ad lucem et de potestate Satanæ ad Deum ut accipiant remissionem peccatorum et sortem inter sanctos per fidem quæ est in me (Actus Apostolorum 26, 18)

  • et cum multa jejunatio fuisset tunc stans Paulus in medio eorum dixit oportebat quidem o viri audito me non tollere a Creta lucrique facere iniuriam hanc et jacturam (Actus Apostolorum 27, 21)

  • revelatur enim ira Dei de cælo super omnem impietatem et iniustitiam hominum eorum qui veritatem in iniustitiam detinent (Epistula ad Romanos 1, 18)

  • quia cum cognovissent Deum non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt sed evanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est insipiens cor eorum (Epistula ad Romanos 1, 21)


“A sua casa deve ser uma escada para o Céu”. São Padre Pio de Pietrelcina