Znaleziono 19 Wyniki dla: adulescens

  • nec distulit adulescens quin statim quod petebatur expleret amabat enim puellam valde et ipse erat inclitus in omni domo patris sui (Liber Genesis 34, 19)

  • fuit quoque alter adulescens de Bethleem Juda et cognatione ejus eratque ipse Levites et habitabat ibi (Liber Iudicum 17, 7)

  • surrexitque adulescens ut pergeret cum uxore sua et puero cui rursum locutus est socer considera quod dies ad occasum declivior sit et propinquet ad vesperum mane apud me etiam hodie et duc lætum diem et cras proficisceris ut vadas in domum tuam (Liber Iudicum 19, 9)

  • cumque inspexisset Philistheus et vidisset David despexit eum erat enim adulescens rufus et pulcher aspectu (Liber I Samuelis 17, 42)

  • eo autem tempore quo viderat Saul David egredientem contra Philistheum ait ad Abner principem militiæ de qua stirpe descendit hic adulescens Abner dixitque Abner vivit anima tua rex si novi (Liber I Samuelis 17, 55)

  • et ait ad eum Saul de qua progenie es o adulescens dixitque David filius servi tui Isai Bethleemitæ ego sum (Liber I Samuelis 17, 58)

  • ait adulescens qui narrabat ei casu veni in montem Gelbœ et Saul incumbebat super hastam suam porro currus et equites adpropinquabant ei (Liber II Samuelis 1, 6)

  • abiit ergo adulescens puer prophetæ Ramoth Galaad (Liber II Regum 9, 4)

  • post hæc autem reversus est Tryfon et Antiochus cum eo puer adulescens et regnavit et inposuit diadema (Liber I Maccabaeorum 11, 54)

  • et scripsit Antiochus adulescens Jonathæ dicens constituo tibi sacerdotium et constituo te super quattuor civitates ut sis de amicis regis (Liber I Maccabaeorum 11, 57)

  • sed ad ista cum adulescens nequaquam inclinaretur vocavit rex matrem et suadebat ut adulescenti fieret in salutem (Liber II Maccabaeorum 7, 25)

  • cum hæc illa adhuc diceret ait adulescens quem sustinetis non obœdio præcepto regis sed præcepto legis quæ data est nobis per Mosen (Liber II Maccabaeorum 7, 30)


“Se você tem dúvidas sobre a fé é exatamente porque tem fé!” São Padre Pio de Pietrelcina