Znaleziono 169 Wyniki dla:

  • væ qui profundi estis corde ut a Domino abscondatis consilium quorum sunt in tenebris opera et dicunt quis videt nos et quis novit nos (Liber Isaiae 29, 15)

  • væ filii desertores dicit Dominus ut faceretis consilium et non ex me et ordiremini telam et non per spiritum meum ut adderetur peccatum super peccatum (Liber Isaiae 30, 1)

  • væ qui descendunt in Ægyptum ad auxilium in equis sperantes et habentes fiduciam super quadrigis quia multæ sunt et super equitibus quia prævalidi nimis et non sunt confisi super Sanctum Israël et Dominum non requisierunt (Liber Isaiae 31, 1)

  • væ qui prædaris nonne et ipse prædaberis et qui spernis nonne et ipse sperneris cum consummaveris deprædationem deprædaberis cum fatigatus desiveris contemnere contemneris (Liber Isaiae 33, 1)

  • dabo in solitudine cedrum et spinam et myrtum et lignum olivæ ponam in deserto abietem ulmum et buxum simul (Liber Isaiae 41, 19)

  • væ qui contradicit fictori suo testa de samiis terræ numquid dicet lutum figulo suo quid facis et opus tuum absque manibus est (Liber Isaiae 45, 9)

  • væ qui dicit patri quid generas et mulieri quid parturis (Liber Isaiae 45, 10)

  • duo enim mala fecit populus meus me dereliquerunt fontem aquæ vivæ ut foderent sibi cisternas cisternas dissipatas quæ continere non valent aquas (Liber Ieremiae 2, 13)

  • ecce quasi nubes ascendet et quasi tempestas currus ejus velociores aquilis equi illius væ nobis quoniam vastati sumus (Liber Ieremiae 4, 13)

  • vocem enim quasi parturientis audivi angustias ut puerperæ vox filiæ Sion intermorientis expandentisque manus suas væ mihi quia defecit anima mea propter interfectos (Liber Ieremiae 4, 31)

  • sanctificate super eam bellum consurgite et ascendamus in meridie væ nobis quia declinavit dies quia longiores factæ sunt umbræ vesperi (Liber Ieremiae 6, 4)

  • væ mihi super contritione mea pessima plaga mea ego autem dixi plane hæc infirmitas mea est et portabo illam (Liber Ieremiae 10, 19)


“Pode-se manter a paz de espírito mesmo no meio das tempestades da vida”. São Padre Pio de Pietrelcina