Znaleziono 105 Wyniki dla: Petrus
ambulans autem juxta mare Galilææ vidit duos fratres Simonem qui vocatur Petrus et Andream fratrem ejus mittentes rete in mare erant enim piscatores (Evangelium secundum Matthaeum 4, 18)
duodecim autem apostolorum nomina sunt hæc primus Simon qui dicitur Petrus et Andreas frater ejus (Evangelium secundum Matthaeum 10, 2)
respondens autem Petrus dixit Domine si tu es jube me venire ad te super aquas (Evangelium secundum Matthaeum 14, 28)
at ipse ait veni et descendens Petrus de navicula ambulabat super aquam ut veniret ad Jesum (Evangelium secundum Matthaeum 14, 29)
respondens autem Petrus dixit ei edissere nobis parabolam istam (Evangelium secundum Matthaeum 15, 15)
respondens Simon Petrus dixit tu es Christus Filius Dei vivi (Evangelium secundum Matthaeum 16, 16)
et ego dico tibi quia tu es Petrus et super hanc petram ædificabo ecclesiam meam et portæ inferi non prævalebunt adversum eam (Evangelium secundum Matthaeum 16, 18)
et adsumens eum Petrus cœpit increpare illum dicens absit a te Domine non erit tibi hoc (Evangelium secundum Matthaeum 16, 22)
respondens autem Petrus dixit ad Jesum Domine bonum est nos hic esse si vis faciamus hic tria tabernacula tibi unum et Mosi unum et Heliæ unum (Evangelium secundum Matthaeum 17, 4)
tunc accedens Petrus ad eum dixit Domine quotiens peccabit in me frater meus et dimittam ei usque septies (Evangelium secundum Matthaeum 18, 21)
tunc respondens Petrus dixit ei ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te quid ergo erit nobis (Evangelium secundum Matthaeum 19, 27)
respondens autem Petrus ait illi et si omnes scandalizati fuerint in te ego numquam scandalizabor (Evangelium secundum Matthaeum 26, 33)