Znaleziono 79 Wyniki dla: Veritate

  • minor sum cunctis miserationibus tuis, et veritate tua quam explevisti servo tuo. In baculo meo transivi Jordanem istum: et nunc cum duabus turmis regredior. (Liber Genesis 32, 10)

  • quære sollicite et diligenter, rei veritate perspecta, si inveneris certum esse quod dicitur, et abominationem hanc opere perpetratam, (Liber Deuteronomii 13, 14)

  • Igitur timete Dominum, et servite ei in veritate, et ex toto corde vestro: vidistis enim magnifica quæ in vobis gesserit. (Liber I Samuelis 12, 24)

  • ut confirmet Dominus sermones suos quos locutus est de me, dicens : Si custodierint filii tui vias suas, et ambulaverint coram me in veritate, in omni corde suo et in omni anima sua, non auferetur tibi vir de solio Israël. (Liber I Regum 2, 4)

  • Et ait Salomon : Tu fecisti cum servo tuo David patre meo misericordiam magnam, sicut ambulavit in conspectu tuo in veritate et justitia, et recto corde tecum : custodisti ei misericordiam tuam grandem, et dedisti ei filium sedentem super thronum ejus, sicut est hodie. (Liber I Regum 3, 6)

  • Obsecro, Domine: memento, quæso, quomodo ambulaverim coram te in veritate, et in corde perfecto, et quod placitum est coram te fecerim. Flevit itaque Ezechias fletu magno. (Liber II Regum 20, 3)

  • Audite ergo, filii mei, patrem vestrum : servite Domino in veritate, et inquirite ut faciatis quæ placita sunt illi : (Liber Thobis 14, 10)

  • et filiis vestris mandate ut faciant justitias et eleemosynas, ut sint memores Dei, et benedicant eum in omni tempore in veritate, et in tota virtute sua. (Liber Thobis 14, 11)

  • Dirige me in veritate tua, et doce me, quia tu es Deus salvator meus, et te sustinui tota die. (Liber Psalmorum 24, 5)

  • Quoniam misericordia tua ante oculos meos est, et complacui in veritate tua. (Liber Psalmorum 25, 3)

  • Averte mala inimicis meis ; et in veritate tua disperde illos. (Liber Psalmorum 53, 7)

  • Ego vero orationem meam ad te, Domine ; tempus beneplaciti, Deus. In multitudine misericordiæ tuæ, exaudi me in veritate salutis tuæ. (Liber Psalmorum 68, 14)


“Como é belo esperar!” São Padre Pio de Pietrelcina