Znaleziono 161 Wyniki dla: Nemo

  • quæ priorum pulchritudinem devoraverunt. Narravi conjectoribus somnium, et nemo est qui edisserat. (Liber Genesis 41, 24)

  • Nemo vidit fratrem suum, nec movit se de loco in quo erat : ubicumque autem habitabant filii Israël, lux erat. (Liber Exodus 10, 23)

  • et corruent singuli super fratres suos, quasi bella fugientes, nemo vestrum inimicis audebit resistere. (Liber Leviticus 26, 37)

  • Primogenita, quæ ad Dominum pertinent, nemo sanctificare poterit et vovere: sive bos, sive ovis fuerit, Domini sunt. (Liber Leviticus 27, 26)

  • Fœnerabis gentibus multis, et ipse a nullo accipies mutuum. Dominaberis nationibus plurimis, et tui nemo dominabitur. (Liber Deuteronomii 15, 6)

  • In ore duorum aut trium testium peribit qui interficietur. Nemo occidatur, uno contra se dicente testimonium. (Liber Deuteronomii 17, 6)

  • et ubi messuerint, sequere. Mandavi enim pueris meis, ut nemo molestus sit tibi: sed etiam si sitieris, vade ad sarcinulas, et bibe aquas, de quibus et pueri bibunt. (Liber Ruth 2, 9)

  • et de vestris quoque manipulis projicite de industria, et remanere permittite, ut absque rubore colligat, et colligentem nemo corripiat. (Liber Ruth 2, 16)

  • Et ait David ad Achimelech sacerdotem: Rex præcepit mihi sermonem, et dixit: Nemo sciat rem propter quam missus es a me, et cujusmodi præcepta tibi dederim: nam et pueris condixi in illum et illum locum. (Liber I Samuelis 21, 2)

  • Quam ob rem considera, et recogita quid facias: quoniam completa est malitia adversum virum tuum, et adversum domum tuam, et ipse est filius Belial, ita ut nemo possit ei loqui. (Liber I Samuelis 25, 17)

  • Sed et hæc quæ non postulasti, dedi tibi : divitias scilicet, et gloriam, ut nemo fuerit similis tui in regibus cunctis retro diebus. (Liber I Regum 3, 13)

  • Rex autem Asa nuntium misit in omnem Judam, dicens : Nemo sit excusatus. Et tulerunt lapides de Rama, et ligna ejus, quibus ædificaverat Baasa, et exstruxit de eis rex Asa Gabaa Benjamin, et Maspha. (Liber I Regum 15, 22)


“Tenhamos sempre horror ao pecado mortal e nunca deixemos de caminhar na estrada da santa eternidade.” São Padre Pio de Pietrelcina