Znaleziono 7 Wyniki dla: Dalila

  • Post hæc amavit mulierem, quæ habitabat in valle Sorec, et vocabatur Dalila. (Liber Iudicum 16, 4)

  • Locuta est ergo Dalila ad Samson: Dic mihi, obsecro, in quo sit tua maxima fortitudo, et quid sit quo ligatus erumpere nequeas? (Liber Iudicum 16, 6)

  • Dixitque ad eum Dalila: Ecce illusisti mihi, et falsum locutus es: saltem nunc indica mihi quo ligari debeas. (Liber Iudicum 16, 10)

  • Quibus rursum Dalila vinxit eum, et clamavit: Philisthiim super te, Samson: in cubiculo insidiis præparatis. Qui ita rupit vincula quasi fila telarum. (Liber Iudicum 16, 12)

  • Dixitque Dalila rursum ad eum: Usquequo decipis me, et falsum loqueris? ostende quo vinciri debeas. Cui respondit Samson: Si septem crines capitis mei cum licio plexueris, et clavum his circumligatum terræ fixeris, infirmus ero. (Liber Iudicum 16, 13)

  • Quod cum fecisset Dalila, dixit ad eum: Philisthiim super te, Samson. Qui consurgens de somno extraxit clavum cum crinibus et licio. (Liber Iudicum 16, 14)

  • Dixitque ad eum Dalila: Quomodo dicis quod amas me, cum animus tuus non sit mecum? Per tres vices mentitus es mihi, et noluisti dicere in quo sit maxima fortitudo tua. (Liber Iudicum 16, 15)


“Invoquemos sempre o auxílio de Nossa Senhora.” São Padre Pio de Pietrelcina