Znaleziono 10 Wyniki dla: redimet

  • Si attenuatus frater tuus vendiderit partem possessionis suae, veniet ut redemptor propinquus eius, et redimet, quod ille vendiderat. (Liber Leviticus 25, 25)

  • post venditionem potest redimi. Unus ex fratribus suis redimet eum (Liber Leviticus 25, 48)

  • Quod si immundum est animal, redimet, qui obtulit, iuxta aestimationem et addet quintam partem pretii; si redimere noluerit, vendetur quanto fuerit. (Liber Leviticus 27, 27)

  • PHE. Redimet Dominus animas servorum suorum; et non punientur omnes, qui sperant in eo. (Liber Psalmorum 34, 23)

  • Etenim seipsum non redimet homo; non dabit Deo propitiationem suam. (Liber Psalmorum 49, 8)

  • Verumtamen Deus redimet animam meam, de manu inferi vere suscipiet me. (Liber Psalmorum 49, 16)

  • Redimet in pace animam meam ab his, qui impugnant me, quoniam in multis sunt adversum me. (Liber Psalmorum 55, 19)

  • Ex oppressione et violentia redimet animas eorum, et pretiosus erit sanguis eorum coram illo. - (Liber Psalmorum 72, 14)

  • Et ipse redimet Israel ex omnibus iniquitatibus eius. (Liber Psalmorum 130, 8)

  • Dole et satage, filia Sion, quasi parturiens; quia nunc egredieris de civitate et habitabis in campo et venies usque ad Babylonem; ibi liberaberis, ibi redimet te Dominus de manu inimicorum tuorum. (Prophetia Michaeae 4, 10)


“Para consolar uma alma na sua dor, mostre todo o bem que ela ainda pode fazer”. São Padre Pio de Pietrelcina