Znaleziono 20 Wyniki dla: ipsam

  • Ipsam etiam hostiam in frusta concisam cum capite ei obtulerunt, quae omnia super altare cremavit igni; (Liber Leviticus 9, 13)

  • domum autem ipsam radi intrinsecus per circuitum et spargi pulverem rasurae extra urbem in locum immundum (Liber Leviticus 14, 41)

  • Dixit autem Saul ad David: “Ecce filia mea maior Merob, ipsam dabo tibi uxorem; tantummodo esto mihi vir fortis et proeliare bella Domini”. Saul autem reputabat dicens: “Non sit manus mea in eo, sed sit super illum manus Philisthinorum”. (Liber I Samuelis 18, 17)

  • ita ut cherubim expanderent alas suas super locum, in quo posita erat arca, et ipsam arcam tegerent cum vectibus suis ab alto. (Liber II Paralipomenon 5, 8)

  • et timeo nunc, quoniam diligit illam et ipsam quidem non vexat, sed eum, qui illi voluerit propinquare, ipsum occidit. Unicus sum patri meo; ne forte moriar et deducam patris mei vitam et matris meae cum dolore super me in sepulcrum eorum. Sed neque alium filium habent, qui sepeliat illos”. (Liber Thobis 6, 15)

  • Quae placuit ei et invenit gratiam in conspectu illius; et acceleravit mundum muliebrem et tradidit ei partes suas et septem puellas speciosissimas de domo regis, et tam ipsam quam pedisequas eius transtulit in optimam partem domus feminarum. (Liber Esther 2, 9)

  • Deduc me in semitam praeceptorum tuorum, quia ipsam volui. (Liber Psalmorum 119, 35)

  • Et occupaverunt ipsam civitatem et fanum succenderunt igne cum omnibus, qui erant in ipso; et oppressa est Carnain et non potuit sustinere contra faciem Iudae. (Liber I Maccabaeorum 5, 44)

  • Hinc ergo narrationem incipiemus, praedictis tantulo subiuncto; stultum etenim est ante historiam efffluere, ipsam autem historiam concidere. (Liber II Maccabaeorum 2, 32)

  • anima omnis vitalis cooperuit faciem ipsius, et in ipsam iterum reversio illorum. (Liber Ecclesiasticus 16, 31)

  • et iterum convertit illum in ipsam et secundum se vestivit illum virtute. (Liber Ecclesiasticus 17, 2)

  • Non perfecit primus scire ipsam, sic nec ultimus investigavit eam. (Liber Ecclesiasticus 24, 38)


“Que o Espírito Santo guie a sua inteligência, faça-o descobrir a verdade escondida na Sagrada Escritura e inflame a sua vontade para praticá-la.” São Padre Pio de Pietrelcina