Znaleziono 69 Wyniki dla: iniquitas

  • Et cum annuntiaveris populo huic omnia verba haec, et dixerint tibi: “Quare locutus est Dominus super nos omne malum grande istud? Quae iniquitas nostra et quod peccatum nostrum, quod peccavimus Domino Deo nostro?”, (Liber Ieremiae 16, 10)

  • Quia oculi mei super omnes vias eorum: non sunt absconditae a facie mea, et non est occulta iniquitas eorum ab oculis meis. (Liber Ieremiae 16, 17)

  • In diebus illis et in tempore illo, ait Dominus, quaeretur iniquitas Israel et non erit, et peccatum Iudae et non invenietur, quoniam propitius ero eis, quos reliquero. (Liber Ieremiae 50, 20)

  • “Iniquitas adversum me et caro mea super Babylonem!”, dicit habitatio Sion. “Et sanguis meus super habitatores Chaldaeae!”, dicit Ierusalem. (Liber Ieremiae 51, 35)

  • Et ne forte mollescat cor vestrum, et timeatis auditum, qui audietur in terra; et veniet in anno auditio, et post hunc annum auditio, et iniquitas in terra, et dominator super dominatorem. (Liber Ieremiae 51, 46)

  • VAU. Et maior effecta est iniquitas filiae populi mei peccato Sodomae, quae subversa est in momento, et non laborabant in ea manus. (Lamentationes 4, 6)

  • THAU. Completa est iniquitas tua, filia Sion, non addet ultra ut transmigret te; visitavit iniquitatem tuam, filia Edom, discooperuit peccata tua. (Lamentationes 4, 22)

  • Et dixit ad me: “Iniquitas domus Israel et Iudae magna est nimis valde; et repleta est terra sanguinibus, et civitas repleta est iniustitia. Dixerunt enim: “Dereliquit Dominus terram, et Dominus non videt”; (Prophetia Ezechielis 9, 9)

  • Et portabunt iniquitatem suam: sicut iniquitas interrogantis, sic et iniquitas prophetae erit, (Prophetia Ezechielis 14, 10)

  • Ecce haec fuit iniquitas Sodomae, sororis tuae: superbia, saturitas panis et securum otium erat ei et filiabus eius, et manum egeni et pauperis non sustentabant; (Prophetia Ezechielis 16, 49)

  • perfectus in viis tuis a die conditionis tuae, donec inventa est iniquitas in te. (Prophetia Ezechielis 28, 15)

  • Septuaginta hebdomades decretae sunt super populum tuum et super urbem sanctam tuam, ut consummetur praevaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur iustitia sempiterna, et impleatur visio et prophetes, et ungatur Sanctus sanctorum. (Prophetia Danielis 9, 24)


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina