Znaleziono 119 Wyniki dla: ignem

  • GHIMEL. Confregit in ira furoris sui omne cornu Israel; avertit retrorsum dexteram suam a facie inimici et succendit in Iacob quasi ignem flammae devorantis in gyro. (Lamentationes 2, 3)

  • DALETH. Tetendit arcum suum quasi inimicus, firmavit dexteram suam quasi hostis et occidit omne, quod pulchrum erat visu, in tabernaculo filiae Sion; effudit quasi ignem indignationem suam. (Lamentationes 2, 4)

  • CAPH. Complevit Dominus furorem suum, effudit iram indignationis suae; et succendit ignem in Sion, qui devoravit fundamenta eius. (Lamentationes 4, 11)

  • Cumque praecepisset viro, qui indutus erat lineis, dicens: “Sume ignem de medio rotarum, de medio cherubim”, ingressus ille stetit iuxta rotam; (Prophetia Ezechielis 10, 6)

  • et extendit cherub manum de medio cherubim ad ignem, qui erat inter cherubim, et sumpsit et dedit in manus eius, qui indutus erat lineis; qui accipiens egressus est. (Prophetia Ezechielis 10, 7)

  • et in oblatione donorum vestrorum, cum traducitis filios vestros per ignem; vos polluimini in omnibus idolis vestris usque hodie, et ego respondebo vobis, domus Israel? Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia non respondebo vobis. (Prophetia Ezechielis 20, 31)

  • Et dices saltui Nageb: Audi verbum Domini. Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego succendam in te ignem, et comburet in te omne lignum viride et omne lignum aridum; non exstinguetur flamma succensionis, et comburetur in ea omnis facies ab austro usque ad aquilonem. (Prophetia Ezechielis 21, 3)

  • Congere ligna, succende ignem, coque carnes usque ad consumptionem et effunde ius, et ossa comburentur. (Prophetia Ezechielis 24, 10)

  • Multo labore sudatum est, et non exibit de ea nimia rubigo eius, neque per ignem. (Prophetia Ezechielis 24, 12)

  • In multitudine iniquitatum tuarum et iniquitate negotiationis tuae polluisti sanctuaria tua; producam ergo ignem de medio tui, qui comedat te, et dabo te in cinerem super terram in conspectu omnium videntium te. (Prophetia Ezechielis 28, 18)

  • et scient quia ego Dominus, cum dedero ignem in Aegyptum, et attriti fuerint omnes auxiliatores eius. (Prophetia Ezechielis 30, 8)

  • Et disperdam terram Phatures et dabo ignem in Tani et faciam iudicia in No. (Prophetia Ezechielis 30, 14)


“Deus sempre nos dá o que é melhor para nós.” São Padre Pio de Pietrelcina