Znaleziono 33 Wyniki dla: frustra

  • Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum, nec enim habebit insontem Dominus eum, qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra. (Liber Exodus 20, 7)

  • ego quoque haec faciam vobis: visitabo vos in terrore repentino, in tabe et ardore, qui conficiant oculos et consumant animam, frustra seretis sementem, quae ab hostibus devorabitur. (Liber Leviticus 26, 16)

  • Non usurpabis nomen Domini Dei tui frustra, quia non erit impunitus, qui super re vana nomen eius assumpserit. (Liber Deuteronomii 5, 11)

  • Et aiebat David: “Vere frustra servavi omnia, quae huius erant in deserto, et non periit quidquam de cunctis, quae ad eum pertinebant; et reddidit mihi malum pro bono. (Liber I Samuelis 25, 21)

  • Cui respondens Satan ait: “Numquid Iob frustra timet Deum? (Liber Iob 1, 9)

  • Et dixit Dominus ad Satan: “Numquid considerasti servum meum Iob, quod non sit ei similis in terra, vir simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo et adhuc retinens innocentiam? Tu autem commovisti me adversus eum, ut affligerem eum frustra”. (Liber Iob 2, 3)

  • Si autem et sic impius sum, quare frustra laboravi? (Liber Iob 9, 29)

  • Quomodo igitur consolamini me frustra, et responsionis vestrae restat perfidia?”. (Liber Iob 21, 34)

  • Etiam, frustra: non audiet Deus, et Omnipotens non intuebitur. (Liber Iob 35, 13)

  • Iob frustra aperit os suum et absque scientia verba multiplicat”. (Liber Iob 35, 16)

  • Duratur ad filios suos quasi non sint sui; frustra laborans nullo timore anxiatur. (Liber Iob 39, 16)

  • Canticum ascensionum. Salomonis. Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laborant, qui aedificant eam. Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat, qui custodit eam. (Liber Psalmorum 127, 1)


“O mais belo Credo é o que se pronuncia no escuro, no sacrifício, com esforço”. São Padre Pio de Pietrelcina