Znaleziono 1409 Wyniki dla: dixit

  • Descendens autem Petrus ad viros dixit: “Ecce ego sum, quem quaeritis; quae causa est, propter quam venistis?”. (Actus Apostolorum 10, 21)

  • Aperiens autem Petrus os dixit: “In veritate comperio quoniam non est personarum acceptor Deus, (Actus Apostolorum 10, 34)

  • Dixit autem Spiritus mihi, ut irem cum illis nihil haesitans. Venerunt autem mecum et sex fratres isti, et ingressi sumus in domum viri. (Actus Apostolorum 11, 12)

  • Dixit autem angelus ad eum: “Praecingere et calcea te sandalia tua!”. Et fecit sic. Et dicit illi: “Circumda tibi vestimentum tuum et sequere me!”. (Actus Apostolorum 12, 8)

  • Et Petrus ad se reversus dixit: “Nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum et eripuit me de manu Herodis et de omni exspectatione plebis Iudaeorum”. (Actus Apostolorum 12, 11)

  • Ministrantibus autem illis Domino et ieiunantibus, dixit Spiritus Sanctus: “Separate mihi Barnabam et Saulum in opus, ad quod vocavi eos”. (Actus Apostolorum 13, 2)

  • dixit: “O plene omni dolo et omni fallacia, fili Diaboli, inimice omnis iustitiae, non desines subvertere vias Domini rectas? (Actus Apostolorum 13, 10)

  • Et amoto illo, suscitavit illis David in regem, cui et testimonium perhibens dixit: “Inveni David filium Iesse, virum secundum cor meum, qui faciet omnes voluntates meas”. (Actus Apostolorum 13, 22)

  • Quod autem suscitaverit eum a mortuis, amplius iam non reversurum in corruptionem, ita dixit: “Dabo vobis sancta David fidelia”. (Actus Apostolorum 13, 34)

  • dixit magna voce: “Surge super pedes tuos rectus!”. Et exsilivit et ambulabat. (Actus Apostolorum 14, 10)

  • Cum autem magna conquisitio fieret, surgens Petrus dixit ad eos: “Viri fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus in vobis elegit Deus per os meum audire gentes verbum evangelii et credere; (Actus Apostolorum 15, 7)

  • Post aliquot autem dies dixit ad Barnabam Paulus: “Revertentes visitemus fratres per universas civitates, in quibus praedicavimus verbum Domini, quomodo se habeant”. (Actus Apostolorum 15, 36)


“Que Nossa Mãe do Céu tenha piedade de nós e com um olhar maternal levante-nos, purifique-nos e eleve-nos a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina