Znaleziono 382 Wyniki dla: dixerunt

  • et dixerunt viri Bethsamitae: “Quis poterit stare in conspectu Domini, Dei sancti huius? Et ad quem ascendet a nobis?”. (Liber I Samuelis 6, 20)

  • Et convenerunt in Maspha hauseruntque aquam et effuderunt in conspectu Domini et ieiunaverunt in die illa et dixerunt ibi: “Peccavimus Domino”. Iudicavitque Samuel filios Israel in Maspha. (Liber I Samuelis 7, 6)

  • Noluit autem populus audire vocem Samuel, sed dixerunt: “Nequaquam: rex enim erit super nos, (Liber I Samuelis 8, 19)

  • Cumque ascenderent clivum civitatis, invenerunt puellas egredientes ad hauriendam aquam et dixerunt eis: “Num hic est videns?”. (Liber I Samuelis 9, 11)

  • Quae respondentes dixerunt illis: “Hic est: ecce ante te, festina nunc; hodie enim venit in civitatem, quia sacrificium est hodie populo in excelso. (Liber I Samuelis 9, 12)

  • Videntes autem omnes, qui noverant eum heri et nudiustertius, quod esset cum prophetis et prophetaret, dixerunt ad invicem: “Quaenam res accidit filio Cis? Num et Saul inter prophetas?”. (Liber I Samuelis 10, 11)

  • Filii vero Belial dixerunt: “Num salvare nos poterit iste?”. Et despexerunt eum et non attulerunt ei munera; ille vero dissimulabat se audire. (Liber I Samuelis 10, 27)

  • Et dixerunt ad eum seniores Iabes: “Concede nobis septem dies, ut mittamus nuntios in universos terminos Israel; et, si non fuerit qui defendat nos, egrediemur ad te”. (Liber I Samuelis 11, 3)

  • et dixerunt: “Mane exibimus ad vos, et facietis nobis omne, quod placuerit vobis”. (Liber I Samuelis 11, 10)

  • Et dixerunt: “Non es calumniatus nos neque oppressisti neque tulisti de manu alicuius quippiam”. (Liber I Samuelis 12, 4)

  • Dixitque ad eos: “Testis Dominus adversum vos, et testis christus eius in die hac, quia non inveneritis in manu mea quippiam”. Et dixerunt: “Testis”. (Liber I Samuelis 12, 5)

  • Postea autem clamaverunt ad Dominum et dixerunt: “Peccavimus, quia dereliquimus Dominum et servivimus Baalim et Astharoth; nunc ergo erue nos de manu inimicorum nostrorum, et serviemus tibi”. (Liber I Samuelis 12, 10)


“Viva sempre sob o olhar do Bom Pastor e você ficara’ imune aos pastos contaminados.” São Padre Pio de Pietrelcina