Znaleziono 30 Wyniki dla: cadet

  • Mitte ergo iam nunc et congrega iumenta tua et omnia, quae habes in agro; homines enim et iumenta universa, quae inventa fuerint foris nec congregata de agris, cadet super ea grando, et morientur”. (Liber Exodus 9, 19)

  • Dixitque populus ad Saul: “Ergone Ionathan morietur, qui fecit salutem hanc magnam in Israel? Hoc nefas est; vivit Dominus, quia non cadet capillus de capite eius in terram, quia cum Deo operatus est hodie”. Liberavit ergo populus Ionathan, ut non moreretur. (Liber I Samuelis 14, 45)

  • Quae ait: “Recordetur rex Domini Dei sui, ut non augeat ultor sanguinis perniciem, et nequaquam interficiant filium meum”. Qui ait: “Vivit Dominus, quia non cadet de capillis filii tui super terram”. (Liber II Samuelis 14, 11)

  • Dixitque Salomon: “Si fuerit vir bonus, non cadet ne unus quidem capillus eius in terram; sin autem malum inventum fuerit in eo, morietur”. (Liber I Regum 1, 52)

  • Et nunc, dominator, noli pugnare ad eos sicut pugna fit belli, et non cadet ex populo tuo vir unus; (Liber Iudith 7, 11)

  • Et nunc, ne fiat dominus meus frustratus et sine actu, cadet mors super faciem eorum, et comprehendet eos peccatum magnum, in quo exacerbaverint Dominum suum; mox ut fecerint illud, erunt tibi in consummationem. (Liber Iudith 11, 11)

  • Nuntius impius cadet in malum, legatus autem fidelis sanitas. (Liber Proverbiorum 13, 17)

  • Septies enim cadet iustus et resurget; impii autem corruent in malum. (Liber Proverbiorum 24, 16)

  • Qui in altum mittit lapidem, super caput eius cadet, et plaga dolosa dolosi dividet vulnera. (Liber Ecclesiasticus 27, 28)

  • et caeduntur condensa saltus ferro, et Libanus cum excelsis suis cadet. (Liber Isaiae 10, 34)

  • Omnis, qui inventus fuerit, occidetur, et omnis, qui captus fuerit, cadet in gladio; (Liber Isaiae 13, 15)

  • In die illa, dicit Dominus exercituum, auferetur paxillus, qui fixus fuerat in loco securo, et frangetur et cadet; et peribit, quod pependerat in eo, quia Dominus locutus est”. (Liber Isaiae 22, 25)


“Rezai e continuai a rezar para não ficardes entorpecidos”. São Padre Pio de Pietrelcina