Znaleziono 30 Wyniki dla: angustia

  • et comedes fructum uteri tui, carnes filiorum tuorum et filiarum tuarum, quas dederit tibi Dominus Deus tuus, in obsidione et angustia, qua opprimet te hostis tuus. (Liber Deuteronomii 28, 53)

  • ne det uni ex eis de carnibus filiorum suorum, quas comedet, eo quod nihil aliud habeat in obsidione et angustia, qua oppresserit te inimicus tuus intra omnes portas tuas. (Liber Deuteronomii 28, 55)

  • et illuviei secundarum, quae egrediuntur de medio feminum eius, et liberis, qui eadem hora nati sunt; comedet enim eos clam propter rerum omnium penuriam in obsidione et angustia, qua opprimet te inimicus tuus intra portas tuas. (Liber Deuteronomii 28, 57)

  • Et convenerunt ad eum omnes, qui erant in angustia constituti et oppressi aere alieno et amaro animo; et factus est eorum princeps, fueruntque cum eo quasi quadringenti viri. (Liber I Samuelis 22, 2)

  • Et sicut magnificata est anima tua hodie in oculis meis, sic magnificetur anima mea in oculis Domini, et liberet me de omni angustia”. (Liber I Samuelis 26, 24)

  • Respondens autem David Rechab et Baana fratri eius filiis Remmon Berothitae dixit ad eos: “Vivit Dominus, qui eruit animam meam de omni angustia, (Liber II Samuelis 4, 9)

  • iuravit rex et ait: “Vivit Dominus, qui eruit animam meam de omni angustia, (Liber I Regum 1, 29)

  • Cumque reversi essent in angustia sua ad Dominum, Deum Israel, et quaesivissent eum, inventus est ab eis. (Liber II Paralipomenon 15, 4)

  • contundebatur enim gens contra gentem, et civitas contra civitatem, quia Dominus conturbabat eos in omni angustia. (Liber II Paralipomenon 15, 6)

  • Quae prius nolebat tangere anima mea, nunc prae angustia cibi mei sunt. (Liber Iob 6, 7)

  • Terrebit eum tribulatio et angustia, vallabit eum sicut regem, qui praeparatur ad proelium. (Liber Iob 15, 24)

  • Numquid Deus audiet clamorem eius, cum venerit super eum angustia? (Liber Iob 27, 9)


“Seria mais fácil a Terra existir sem o sol do que sem a santa Missa!” São Padre Pio de Pietrelcina