Znaleziono 14 Wyniki dla: absconditus

  • Et venit in domum patris sui Ephra et occidit fratres suos filios Ierobbaal septuaginta viros super lapidem unum. Remansitque Ioatham filius Ierobbaal minimus, quia absconditus erat. (Liber Iudicum 9, 5)

  • Et consuluerunt post haec Dominum, utrumnam venisset illuc vir. Responditque Dominus: “Ecce absconditus est inter sarcinas”. (Liber I Samuelis 10, 22)

  • Absconditus est ergo David in agro; et venit neomenia, et sedit rex ad mensam ad comedendum. (Liber I Samuelis 20, 24)

  • Et venerunt Ziphaei ad Saul in Gabaa dicentes: “Ecce David absconditus est in colle Hachila, quae est ex adverso solitudinis”. (Liber I Samuelis 26, 1)

  • Cumque illi essent iuxta lapidem grandem, qui est in Gabaon, Amasa venerat ante eos. Porro Ioab accinctus erat habitu suo, et in cingulo super lumbos gladius absconditus erat, qui levi motu ex vagina in manum suam cecidit. (Liber II Samuelis 20, 8)

  • Fuit ergo cum eis in domo Dei absconditus sex annis, quibus regnavit Athalia super terram. (Liber II Paralipomenon 22, 12)

  • Domine, ante te omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus. (Liber Psalmorum 38, 10)

  • Melior est manifesta correptio quam amor absconditus. (Liber Proverbiorum 27, 5)

  • Astutus videns malum absconditus est; simplices transeuntes multati sunt. (Liber Proverbiorum 27, 12)

  • Custodite ergo vos a murmuratione, quae nihil prodest, et a detractione parcite linguae, quoniam sermo absconditus in vacuum non ibit; os autem, quod mentitur, occidit animam. (Liber Sapientiae 1, 11)

  • Vere tu es Deus absconditus, Deus Israel, salvator. (Liber Isaiae 45, 15)

  • venitque ad eam adulescens, qui erat absconditus, et concubuit cum ea. (Prophetia Danielis 13, 37)


“Diante de Deus ajoelhe-se sempre.” São Padre Pio de Pietrelcina