Znaleziono 11 Wyniki dla: Ionas

  • Et surrexit Ionas, ut fugeret in Tharsis a facie Domini; et descendit Ioppen et invenit navem euntem in Tharsis et dedit naulum eius et descendit in eam, ut iret cum eis in Tharsis a facie Domini. (Prophetia Ionae 1, 3)

  • Et timuerunt nautae et clamaverunt unusquisque ad deum suum et miserunt vasa, quae erant in navi, in mare, ut alleviaretur ab eis. Ionas autem descenderat ad interiora navis et, cum recubuisset, dormiebat sopore gravi. (Prophetia Ionae 1, 5)

  • Et praeparavit Dominus piscem grandem, ut deglutiret Ionam; et erat Ionas in ventre piscis tribus diebus et tribus noctibus. (Prophetia Ionae 2, 1)

  • Et oravit Ionas ad Dominum Deum suum de ventre piscis (Prophetia Ionae 2, 2)

  • Et surrexit Ionas et abiit in Nineven iuxta verbum Domini. Et Nineve erat civitas magna coram Deo, itinere trium dierum. (Prophetia Ionae 3, 3)

  • Et coepit Ionas introire in civitatem itinere diei unius; et clamavit et dixit: “Adhuc quadraginta dies, et Nineve subvertetur”. (Prophetia Ionae 3, 4)

  • Et afflictus est Ionas afflictione magna et iratus est; (Prophetia Ionae 4, 1)

  • Et egressus est Ionas de civitate et sedit contra orientem civitatis et fecit sibimet umbraculum ibi et sedebat subter illud in umbra, donec videret quid accideret in civitate. (Prophetia Ionae 4, 5)

  • Et praeparavit Dominus Deus hederam, et ascendit super Ionam, ut esset umbra super caput eius et protegeret eum ab afflictione sua. Et laetatus est Ionas super hedera laetitia magna. (Prophetia Ionae 4, 6)

  • Sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 40)

  • Nam sicut Ionas fuit signum Ninevitis, ita erit et Filius hominis generationi isti. (Evangelium secundum Lucam 11, 30)


“Que o Espírito Santo guie a sua inteligência, faça-o descobrir a verdade escondida na Sagrada Escritura e inflame a sua vontade para praticá-la.” São Padre Pio de Pietrelcina