Znaleziono 35 Wyniki dla: Auferam

  • Servietisque Domino Deo vestro, ut benedicam panibus tuis et aquis et auferam infirmitatem de medio tui. (Liber Exodus 23, 25)

  • Dabo pacem in finibus vestris, dormietis, et non erit qui exterreat. Auferam malas bestias, et gladius non transibit per terminos vestros. (Liber Leviticus 26, 6)

  • Et descendam et loquar tibi et auferam de spiritu tuo tradamque eis, ut sustentent tecum onus populi, et non tu solus graveris. (Liber Numeri 11, 17)

  • Verumtamen non auferam penitus virum ex te ab altari meo; sed ut deficiant oculi tui, et tabescat anima tua, et pars magna domus tuae morietur, cum ad virilem aetatem venerit. (Liber I Samuelis 2, 33)

  • Hodie dabit te Dominus in manu mea, et percutiam te et auferam caput tuum a te; et dabo cadaver tuum et cadavera castrorum Philisthim hodie volatilibus caeli et bestiis terrae, ut sciat omnis terra quia est Deus in Israel, (Liber I Samuelis 17, 46)

  • quanto magis nunc, cum homines impii interfecerunt virum innoxium in domo sua super lectum suum, non quaeram sanguinem eius de manu vestra et auferam vos de terra?”. (Liber II Samuelis 4, 11)

  • Misericordiam autem meam non auferam ab eo, sicut abstuli a Saul, quem amovi a facie tua; (Liber II Samuelis 7, 15)

  • auferam Israel de superficie terrae, quam dedi eis, et templum, quod sanctificavi nomini meo, proiciam a conspectu meo; eritque Israel in proverbium et in fabulam cunctis populis, (Liber I Regum 9, 7)

  • Nec totum regnum auferam, sed tribum unam dabo filio tuo propter David servum meum et Ierusalem, quam elegi”. (Liber I Regum 11, 13)

  • Nec auferam omne regnum de manu eius, sed ducem ponam eum cunctis diebus vitae suae propter David servum meum, quem elegi, qui custodivit mandata mea et praecepta mea. (Liber I Regum 11, 34)

  • Auferam autem regnum de manu filii eius et dabo tibi decem tribus; (Liber I Regum 11, 35)

  • Dixit itaque Dominus: “Etiam Iudam auferam a facie mea, sicut abstuli Israel, et proiciam civitatem hanc, quam elegi, Ierusalem et domum, de qua dixi: Erit nomen meum ibi”. (Liber II Regum 23, 27)


“Jesus está com você, e o Cireneu não deixa de ajudar-te a subir o Calvário.” São Padre Pio de Pietrelcina