1. Oraculum deserti maris. Sicut turbines per austrum transeuntes, de deserto venit, de terra horribili.

2. Visio dura nuntiata est mihi: praedo praedatur, et vastator vastat. Ascende, Elam; obside, Media; omnem gemitum eius cessare feci.

3. Propterea repleti sunt lumbi mei tremore, angustia possedit me sicut angustia parientis; corrui, cum audirem; conturbatus sum, cum viderem.

4. Vacillat cor meum, pavor invadit me: crepusculum optatum posuit mihi in terrorem.

5. Ponunt mensam, stragulum pandunt, comedunt, bibunt. Surgite, principes, ungite clipeum.

6. Haec enim dixit mihi Dominus: “Vade et pone speculatorem; quodcumque viderit, annuntiet.

7. Si viderit currum, bigam equitum, ascensorem asini et ascensorem cameli, intueatur diligenter multo intuitu”.

8. Et clamavit speculator: “Super specula, Domine, ego sum stans iugiter per diem, et super custodiam meam ego sum stans totis noctibus.

9. Ecce, huc venit agmen virorum, biga equitum”. Et respondit et dixit: “Cecidit, cecidit Babylon, et omnia sculptilia deorum eius contrita sunt in terram”.

10. Tritura mea et fili areae meae, quae audivi a Domino exercituum, Deo Israel, annuntiavi vobis.

11. Oraculum Duma. Ad me clamat ex Seir: “Custos, quid de nocte? Custos, quid de nocte?”.

12. Dixit custos: “Venit mane, sed etiam nox; si quaeritis, quaerite, revertimini, venite”.

13. Oraculum in solitudine. In saltu, in solitudine dormietis, turmae Dedanim.

14. Occurrentes sitienti ferte aquam, qui habitatis terram Thema; cum panibus occurrite fugienti:

15. a facie enim gladiorum fugerunt, a facie gladii nudati, a facie arcus extenti, a facie gravis proelii.

16. Quoniam haec dicit Dominus ad me: “Adhuc anno sicut anni mercennarii, et auferetur omnis gloria Cedar;

17. et reliquiae numeri arcuum fortium filiorum Cedar imminuentur; Dominus enim, Deus Israel, locutus est”.





“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.”(Pe Pio) São Padre Pio de Pietrelcina