Fondare 9 Risultati per: vestitus

  • nam expoliavit se Jonathan tunicam qua erat vestitus et dedit eam David et reliqua vestimenta sua usque ad gladium et arcum suum et usque ad balteum (Liber I Samuelis 18, 4)

  • cumque illi essent juxta lapidem grandem qui est in Gabaon Amasa veniens occurrit eis porro Joab vestitus erat tunica stricta ad mensuram habitus sui et desuper accinctus gladio dependente usque ad ilia in vagina qui fabrefactus levi motu egredi poterat et percutere (Liber II Samuelis 20, 8)

  • quod cum audisset rex scidit vestimenta sua et transiebat super murum viditque omnis populus cilicium quo vestitus erat ad carnem intrinsecus (Liber II Regum 6, 30)

  • et ecce sex viri veniebant de via portæ superioris quæ respicit ad aquilonem et uniuscujusque vas interitus in manu ejus vir quoque unus in medio eorum vestitus lineis et atramentarium scriptoris ad renes ejus et ingressi sunt et steterunt juxta altare æreum (Prophetia Ezechielis 9, 2)

  • Et levavi oculos meos, et vidi et ecce vir unus vestitus lineis, et renes eius accincti auro obrizo (Prophetia Danielis 10, 5)

  • et erat Johannes vestitus pilis cameli et zona pellicia circa lumbos ejus et lucustas et mel silvestre edebat (Evangelium secundum Marcum 1, 6)

  • et factum est dum oraret species vultus ejus altera et vestitus ejus albus refulgens (Evangelium secundum Lucam 9, 29)

  • statuto autem die Herodes vestitus veste regia sedit pro tribunali et contionabatur ad eos (Actus Apostolorum 12, 21)

  • et vestitus erat vestem aspersam sanguine et vocatur nomen ejus Verbum Dei (Apocalypsis Ioannis 19, 13)


“Enquanto tiver medo de ser infiel a Deus, você não será’. Deve-se ter medo quando o medo acaba!” São Padre Pio de Pietrelcina