Fondare 2966 Risultati per: sunt

  • nunc igitur redde uxorem viro suo quia propheta est et orabit pro te et vives si autem nolueris reddere scito quod morte morieris tu et omnia quæ tua sunt (Liber Genesis 20, 7)

  • Sarræ autem dixit ecce mille argenteos dedi fratri tuo hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt et quocumque perrexeris mementoque te deprehensam (Liber Genesis 20, 16)

  • surrexit autem Abimelech et Fichol princeps militiæ ejus reversique sunt in terram Palestinorum Abraham vero plantavit nemus in Bersabee et invocavit ibi nomen Domini Dei æterni (Liber Genesis 21, 33)

  • quæ postquam gesta sunt temptavit Deus Abraham et dixit ad eum Abraham ille respondit adsum (Liber Genesis 22, 1)

  • cumque vocata venisset sciscitati sunt vis ire cum homine isto quæ ait vadam (Liber Genesis 24, 58)

  • igitur Rebecca et puellæ illius ascensis camelis secutæ sunt virum qui festinus revertebatur ad dominum suum (Liber Genesis 24, 61)

  • hæ sunt generationes Ismaël filii Abraham quem peperit ei Agar Ægyptia famula Sarræ (Liber Genesis 25, 12)

  • isti sunt filii Ismaël et hæc nomina per castella et oppida eorum duodecim principes tribuum suarum (Liber Genesis 25, 16)

  • hæ quoque sunt generationes Isaac filii Abraham Abraham genuit Isaac (Liber Genesis 25, 19)

  • qui respondens ait duæ gentes in utero tuo sunt et duo populi ex ventre tuo dividentur populusque populum superabit et major minori serviet (Liber Genesis 25, 23)

  • jam tempus pariendi venerat et ecce gemini in utero repperti sunt (Liber Genesis 25, 24)

  • sexagenarius erat Isaac quando nati sunt parvuli (Liber Genesis 25, 26)


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina