Fondare 25 Risultati per: recte

  • respondit Moses filiis Israël et Domino præcipiente ait recte tribus filiorum Joseph locuta est (Liber Numeri 36, 5)

  • nunc igitur si recte et absque peccato constituistis super vos regem Abimelech et bene egistis cum Hierobbaal et cum domo ejus et reddidistis vicem beneficiis ejus qui pugnavit pro vobis (Liber Iudicum 9, 16)

  • si ergo recte et absque vitio egistis cum Hierobbaal et domo ejus hodie lætamini in Abimelech et ille lætetur in vobis (Liber Iudicum 9, 19)

  • et decem formellas casei has deferes ad tribunum et fratres tuos visitabis si recte agant et cum quibus ordinati sint disce (Liber I Samuelis 17, 18)

  • derelinquens ergo David vasa quæ adtulerat sub manu custodis ad sarcinas cucurrit ad locum certaminis et interrogabat si omnia recte agerentur erga fratres suos (Liber I Samuelis 17, 22)

  • et venit Urias ad David quæsivitque David quam recte ageret Joab et populus et quomodo administraretur bellum (Liber II Samuelis 11, 7)

  • vade ergo in occursum ejus et dic ei rectene agitur circa te et circa virum tuum et circa filium tuum quæ respondit recte (Liber II Regum 4, 26)

  • et ille ait recte dominus meus misit me dicens modo venerunt ad me duo adulescentes de monte Ephraim ex filiis prophetarum da eis talentum argenti et vestes mutatorias duplices (Liber II Regum 5, 22)

  • dixeruntque ad invicem non recte facimus hæc enim dies boni nuntii est si tacuerimus et noluerimus nuntiare usque mane sceleris arguemur venite eamus et nuntiemus in aula regis (Liber II Regum 7, 9)

  • triginta duum annorum fuit cum regnare cœpisset et octo annis regnavit in Hierusalem ambulavitque non recte et sepelierunt eum in civitate David verumtamen non in sepulchro regum (Liber II Paralipomenon 21, 20)

  • dicens angelus Domini sanctus sit in itinere vestro perducatque vos incolomes et inveniatis omnia recte circa conparentes vestros et videant oculi mei filios vestros priusquam moriar (Liber Thobis 10, 11)

  • nunc ergo recte feceris si miseris viros in auxilium quia discessit omnis exercitus meus (Liber I Maccabaeorum 11, 43)


A firmeza de todo o edifício depende da fundação e do teto! São Padre Pio de Pietrelcina