Fondare 745 Risultati per: meum

  • dixit quoque Dominus ad Mosen mane consurge et sta coram Pharao et dices ad eum hæc dicit Dominus Deus Hebræorum dimitte populum meum ut sacrificet mihi (Liber Exodus 9, 13)

  • idcirco autem posui te ut ostendam in te fortitudinem meam et narretur nomen meum in omni terra (Liber Exodus 9, 16)

  • adhuc retines populum meum et non vis eum dimittere (Liber Exodus 9, 17)

  • introjerunt ergo Moses et Aaron ad Pharaonem et dixerunt ad eum hæc dicit Dominus Deus Hebræorum usquequo non vis subici mihi dimitte populum meum ut sacrificet mihi (Liber Exodus 10, 3)

  • dixit inimicus persequar et conprehendam dividam spolia implebitur anima mea evaginabo gladium meum interficiet eos manus mea (Liber Exodus 15, 9)

  • si ergo audieritis vocem meam et custodieritis pactum meum eritis mihi in peculium de cunctis populis mea est enim omnis terra (Liber Exodus 19, 5)

  • non ascendes per gradus ad altare meum ne reveletur turpitudo tua (Liber Exodus 20, 26)

  • quod si dixerit servus diligo dominum meum et uxorem ac liberos non egrediar liber (Liber Exodus 21, 5)

  • ecce ego mittam angelum meum qui præcedat te et custodiat in via et introducat ad locum quem paravi (Liber Exodus 23, 20)

  • observa eum et audi vocem ejus nec contemnendum putes quia non dimittet cum peccaveritis et est nomen meum in illo (Liber Exodus 23, 21)

  • terrorem meum mittam in præcursum tuum et occidam omnem populum ad quem ingredieris cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam (Liber Exodus 23, 27)

  • loquere filiis Israël et dices ad eos videte ut sabbatum meum custodiatis quia signum est inter me et vos in generationibus vestris ut sciatis quia ego Dominus qui sanctifico vos (Liber Exodus 31, 13)


“Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta.” São Padre Pio de Pietrelcina