Fondare 120 Risultati per: justitia

  • respondebitque mihi cras justitia mea quando placiti tempus advenerit coram te et omnia quæ non fuerint varia et maculosa et furva tam in ovibus quam in capris furti me arguent (Liber Genesis 30, 33)

  • et ait Salomon tu fecisti cum servo tuo David patre meo misericordiam magnam sicut ambulavit in conspectu tuo in veritate et justitia et recto corde tecum custodisti ei misericordiam tuam grandem et dedisti ei filium sedentem super thronum ejus sicut et hodie (Liber I Regum 3, 6)

  • et reddidi eis sermonem dixique ad eos Deus cæli ipse nos juvat et nos servi ejus sumus surgamus et ædificemus vobis autem non est pars et justitia et memoria in Hierusalem (Liber Nehemiae 2, 20)

  • justitia indutus sum et vestivit me sicut vestimento et diademate judicio meo (Liber Iob 29, 14)

  • homini qui similis tui est nocebit impietas tua et filium hominis adiuvabit justitia tua (Liber Iob 35, 8)

  • digne eum invenire non possumus magnus fortitudine et judicio et justitia et enarrari non potest (Liber Iob 37, 23)

  • Domine deduc me in justitia tua propter inimicos meos dirige in conspectu meo viam tuam (Liber Psalmorum 5, 9)

  • et ipse judicabit orbem terræ in æquitate judicabit populos in justitia (Liber Psalmorum 9, 9)

  • ego autem in justitia apparebo conspectui tuo satiabor cum apparuerit gloria tua (Liber Psalmorum 16, 15)

  • in te Domine speravi non confundar in æternum in justitia tua libera me (Liber Psalmorum 30, 2)

  • justitia tua sicut montes Dei judicia tua abyssus multa homines et jumenta salvabis Domine (Liber Psalmorum 35, 7)

  • secundum nomen tuum Deus sic et laus tua in fines terræ justitia plena est dextera tua (Liber Psalmorum 47, 11)


“Meu Deus, perdoa-me. Nunca Te ofereci nada na minha vida e, agora, por este pouco que estou sofrendo, em comparação a tudo o que Tu sofreste na Cruz, eu reclamo injustamente!” São Padre Pio de Pietrelcina