Fondare 72 Risultati per: intra

  • necdum intra se verba conpleverat et ecce Rebecca egrediebatur filia Bathuel filii Melchæ uxoris Nahor fratris Abraham habens hydriam in scapula (Liber Genesis 24, 15)

  • septimo autem die sabbati Domini Dei tui non facies omne opus tu et filius tuus et filia tua servus tuus et ancilla tua jumentum tuum et advena qui est intra portas tuas (Liber Exodus 20, 10)

  • inseretur autem velum per circulos intra quod pones arcam testimonii et quo sanctuarium et sanctuarii sanctuaria dividentur (Liber Exodus 26, 33)

  • præsertim cum de sanguine illius non sit inlatum intra sancta et comedere eam debueritis in sanctuario sicut præceptum est mihi (Liber Leviticus 10, 18)

  • et præcepit ei dicens loquere ad Aaron fratrem tuum ne omni tempore ingrediatur sanctuarium quod est intra velum coram propitiatorio quo tegitur arca ut non moriatur quia in nube apparebo super oraculum (Liber Leviticus 16, 2)

  • cumque mactaverit hircum pro peccato populi inferet sanguinem ejus intra velum sicut præceptum est de sanguine vituli ut aspergat e regione oraculi (Liber Leviticus 16, 15)

  • ita dumtaxat ut intra velum non ingrediatur nec accedat ad altare quia maculam habet et contaminare non debet sanctuarium meum ego Dominus qui sanctifico eos (Liber Leviticus 21, 23)

  • qui vendiderit domum intra urbis muros habebit licentiam redimendi donec unus impleatur annus (Liber Leviticus 25, 29)

  • tu autem et filii tui custodite sacerdotium vestrum et omnia quæ ad cultum altaris pertinent et intra velum sunt per sacerdotes administrabuntur si quis externus accesserit occidetur (Liber Numeri 18, 7)

  • septimus dies sabbati est id est requies Domini Dei tui non facies in eo quicquam operis tu et filius tuus et filia servus et ancilla et bos et asinus et omne jumentum tuum et peregrinus qui est intra portas tuas ut requiescat servus et ancilla tua sicut et tu (Liber Deuteronomii 5, 14)

  • quicquid morticinum est ne vescamini ex eo peregrino qui intra portas tuas est da ut comedat aut vende ei quia tu populus sanctus Domini Dei tui es non coques hedum in lacte matris suæ (Liber Deuteronomii 14, 21)

  • et Levita qui intra portas tuas est cave ne derelinquas eum quia non habet aliam partem in possessione tua (Liber Deuteronomii 14, 27)


“O santo silêncio nos permite ouvir mais claramente a voz de Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina