Fondare 3839 Risultati per: fac

  • dixit ad Nœ finis universæ carnis venit coram me repleta est terra iniquitate a facie eorum et ego disperdam eos cum terra (Liber Genesis 6, 13)

  • fac tibi arcam de lignis levigatis mansiunculas in arca facies et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus (Liber Genesis 6, 14)

  • et sic facies eam trecentorum cubitorum erit longitudo arcæ quinquaginta cubitorum latitudo et triginta cubitorum altitudo illius (Liber Genesis 6, 15)

  • fenestram in arca facies et in cubito consummabis summitatem ostium autem arcæ pones ex latere deorsum cenacula et tristega facies in ea (Liber Genesis 6, 16)

  • sed et de volatilibus cæli septena septena masculum et feminam ut salvetur semen super faciem universæ terræ (Liber Genesis 7, 3)

  • et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus (Liber Genesis 7, 12)

  • factumque est diluvium quadraginta diebus super terram et multiplicatæ sunt aquæ et elevaverunt arcam in sublime a terra (Liber Genesis 7, 17)

  • emisit quoque columbam post eum ut videret si jam cessassent aquæ super faciem terræ (Liber Genesis 8, 8)

  • mense secundo septima et vicesima die mensis arefacta est terra (Liber Genesis 8, 14)

  • quicumque effuderit humanum sanguinem fundetur sanguis illius ad imaginem quippe Dei factus est homo (Liber Genesis 9, 6)

  • at vero Sem et Jafeth pallium inposuerunt umeris suis et incedentes retrorsum operuerunt verecunda patris sui faciesque eorum aversæ erant et patris virilia non viderunt (Liber Genesis 9, 23)

  • factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam donec ingrediaris Sodomam et Gomorram et Adama et Seboim usque Lesa (Liber Genesis 10, 19)


“Faltar com a caridade¨¦ como ferir a pupila dos olhos de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina