Fondare 243 Risultati per: bonum

  • et vocavit Deus aridam terram congregationesque aquarum appellavit maria et vidit Deus quod esset bonum (Liber Genesis 1, 10)

  • et protulit terra herbam virentem et adferentem semen juxta genus suum lignumque faciens fructum et habens unumquodque sementem secundum speciem suam et vidit Deus quod esset bonum (Liber Genesis 1, 12)

  • et præessent diei ac nocti et dividerent lucem ac tenebras et vidit Deus quod esset bonum (Liber Genesis 1, 18)

  • creavitque Deus cete grandia et omnem animam viventem atque motabilem quam produxerant aquæ in species suas et omne volatile secundum genus suum et vidit Deus quod esset bonum (Liber Genesis 1, 21)

  • et fecit Deus bestias terræ juxta species suas et jumenta et omne reptile terræ in genere suo et vidit Deus quod esset bonum (Liber Genesis 1, 25)

  • dixit quoque Dominus Deus non est bonum esse hominem solum faciamus ei adiutorium similem sui (Liber Genesis 2, 18)

  • scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo aperientur oculi vestri et eritis sicut dii scientes bonum et malum (Liber Genesis 3, 5)

  • vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum et pulchrum oculis aspectuque delectabile et tulit de fructu illius et comedit deditque viro suo qui comedit (Liber Genesis 3, 6)

  • et ait ecce Adam factus est quasi unus ex nobis sciens bonum et malum nunc ergo ne forte mittat manum suam et sumat etiam de ligno vitæ et comedat et vivat in æternum (Liber Genesis 3, 22)

  • unum est quod differtur tantum bonum si circumcidamus masculos nostros ritum gentis imitantes (Liber Genesis 34, 22)

  • vos cogitastis de me malum et Deus vertit illud in bonum ut exaltaret me sicut inpræsentiarum cernitis et salvos faceret multos populos (Liber Genesis 50, 20)

  • respondit ego ostendam omne bonum tibi et vocabo in nomine Domini coram te et miserebor cui voluero et clemens ero in quem mihi placuerit (Liber Exodus 33, 19)


“O amor sem temor torna-se presunção.” São Padre Pio de Pietrelcina