Fondare 127 Risultati per: arcam

  • fac tibi arcam de lignis levigatis mansiunculas in arca facies et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus (Liber Genesis 6, 14)

  • ponamque fœdus meum tecum et ingredieris arcam tu et filii tui uxor tua et uxores filiorum tuorum tecum (Liber Genesis 6, 18)

  • et ex cunctis animantibus universæ carnis bina induces in arcam ut vivant tecum masculini sexus et feminini (Liber Genesis 6, 19)

  • dixitque Dominus ad eum ingredere tu et omnis domus tua arcam te enim vidi justum coram me in generatione hac (Liber Genesis 7, 1)

  • et ingressus est Nœ et filii ejus uxor ejus et uxores filiorum ejus cum eo in arcam propter aquas diluvii (Liber Genesis 7, 7)

  • duo et duo ingressa sunt ad Nœ in arcam masculus et femina sicut præceperat Deus Nœ (Liber Genesis 7, 9)

  • in articulo diei illius ingressus est Nœ et Sem et Ham et Jafeth filii ejus uxor illius et tres uxores filiorum ejus cum eis in arcam (Liber Genesis 7, 13)

  • ingressæ sunt ad Nœ in arcam bina et bina ex omni carne in qua erat spiritus vitæ (Liber Genesis 7, 15)

  • factumque est diluvium quadraginta diebus super terram et multiplicatæ sunt aquæ et elevaverunt arcam in sublime a terra (Liber Genesis 7, 17)

  • quæ cum non invenisset ubi requiesceret pes ejus reversa est ad eum in arcam aquæ enim erant super universam terram extenditque manum et adprehensam intulit in arcam (Liber Genesis 8, 9)

  • sed et omnia animantia jumenta et reptilia quæ repunt super terram secundum genus suum arcam egressa sunt (Liber Genesis 8, 19)

  • arcam de lignis setthim conpingite cujus longitudo habeat duos semis cubitos latitudo cubitum et dimidium altitudo cubitum similiter ac semissem (Liber Exodus 25, 10)


“Se quiser me encontrar, vá visitar Jesus Sacramentado; eu também estou sempre lá.” São Padre Pio de Pietrelcina