Fondare 13 Risultati per: Austro

  • ita ut ab austro sit possessio Ephraim et ab aquilone Manasse et utramque claudat mare et coniungantur sibi in tribu Aser ab aquilone et in tribu Isachar ab oriente (Liber Iosue 17, 10)

  • nonne vestimenta tua calida sunt cum perflata fuerit terra austro (Liber Iob 37, 17)

  • converte Domine captivitatem nostram sicut torrens in austro (Liber Psalmorum 125, 4)

  • dicam aquiloni da et austro noli prohibere adfer filios meos de longinquo et filias meas ab extremis terræ (Liber Isaiae 43, 6)

  • et venient de civitate Juda et de circuitu Hierusalem et de terra Beniamin et de campestribus et de montuosis et ab austro portantes holocaustum et victimam et sacrificium et tus et inferent oblationem in domum Domini (Liber Ieremiae 17, 26)

  • et dices saltui meridiano audi verbum Domini hæc dicit Dominus Deus ecce ego succendam in te ignem et conburam in te omne lignum viride et omne lignum aridum non extinguetur flamma succensionis et conburetur in ea omnis facies ab austro usque ad aquilonem (Prophetia Ezechielis 20, 47)

  • pro eo autem quod occidi in te justum et impium idcirco egredietur gladius meus de vagina sua ad omnem carnem ab austro ad aquilonem (Prophetia Ezechielis 21, 4)

  • idcirco hæc dicit Dominus Deus extendam manum meam super Idumeam et auferam de ea hominem et jumentum et faciam eam desertum ab austro et qui sunt in Dædan gladio cadent (Prophetia Ezechielis 25, 13)

  • Deus ab austro veniet et Sanctus de monte Pharan semper operuit cælos gloria ejus et laudis ejus plena est terra (Prophetia Habacuc 3, 3)

  • et venient ab oriente et occidente et aquilone et austro et accumbent in regno Dei (Evangelium secundum Lucam 13, 29)

  • adspirante autem austro æstimantes propositum se tenere cum sustulissent de Asson legebant Cretam (Actus Apostolorum 27, 13)

  • inde circumlegentes devenimus Regium et post unum diem flante austro secunda die venimus Puteolos (Actus Apostolorum 28, 13)


O maldito “eu” o mantém apegado à Terra e o impede de voar para Jesus. São Padre Pio de Pietrelcina