Fondare 222 Risultati per: Æternum

  • et ait ecce Adam factus est quasi unus ex nobis sciens bonum et malum nunc ergo ne forte mittat manum suam et sumat etiam de ligno vitæ et comedat et vivat in æternum (Liber Genesis 3, 22)

  • dixitque Deus non permanebit spiritus meus in homine in æternum quia caro est eruntque dies illius centum viginti annorum (Liber Genesis 6, 3)

  • eritque pactum meum in carne vestra in fœdus æternum (Liber Genesis 17, 13)

  • dixitque iterum Deus ad Mosen hæc dices filiis Israël Dominus Deus patrum vestrorum Deus Abraham Deus Isaac et Deus Jacob misit me ad vos hoc nomen mihi est in æternum et hoc memoriale meum in generationem et generatione (Liber Exodus 3, 15)

  • custodi verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in æternum (Liber Exodus 12, 24)

  • Dominus regnabit in æternum et ultra (Liber Exodus 15, 18)

  • portabitque Aaron nomina filiorum Israël in rationali judicii super pectus suum quando ingreditur sanctuarium memoriale coram Domino in æternum (Liber Exodus 28, 29)

  • et hereditario jure transmittetis ad posteros ac possidebitis in æternum fratres autem vestros filios Israël ne opprimatis per potentiam (Liber Leviticus 25, 46)

  • adsumes subulam et perforabis aurem ejus in janua domus tuæ et serviet tibi usque in æternum ancillæ quoque similiter facies (Liber Deuteronomii 15, 17)

  • Ammanites et Moabites etiam post decimam generationem non intrabunt ecclesiam Domini in æternum (Liber Deuteronomii 23, 3)

  • abscondita Domino Deo nostro quæ manifesta sunt nobis et filiis nostris usque in æternum ut faciamus universa legis hujus (Liber Deuteronomii 29, 29)

  • levabo ad cælum manum meam et dicam vivo ego in æternum (Liber Deuteronomii 32, 40)


“Nas tribulações é necessário ter fé em Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina