Fondare 881 Risultati per: suum

  • Nuntiata sunt Rebeccae verba Esau filii eius maioris, quae mittens et vocans Iacob filium suum minorem dixit ad eum: “Ecce, Esau frater tuus minatur, ut occidat te. (Liber Genesis 27, 42)

  • Et dixit ad socerum suum: “Quid hoc fecisti mihi? Nonne pro Rachel servivi tibi? Quare imposuisti mihi?”. (Liber Genesis 29, 25)

  • Tulitque omnes greges suos et omnem substantiam suam, quidquid in Paddanaram acquisierat, ut iret ad Isaac patrem suum in terram Chanaan. (Liber Genesis 31, 18)

  • Laban vero de nocte consur gens osculatus est filios et fi lias suas et benedixit illis reversusque est in locum suum. (Liber Genesis 32, 1)

  • Misit autem nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir, in regionem Edom. (Liber Genesis 32, 4)

  • Et ipse praegrediens adoravit pronus in terram septies, donec appropinquaret ad fratrem suum. (Liber Genesis 33, 3)

  • Praecedat dominus meus ante servum suum; et ego sequar paulatim secundum gressum pecorum ante me et secundum gressum parvulorum, donec veniam ad dominum meum in Seir”. (Liber Genesis 33, 14)

  • Emitque partem agri, in qua fixerat tabernaculum suum, a filiis Hemmor patris Sichem centum argenteis. (Liber Genesis 33, 19)

  • Dixitque ad Hemmor patrem suum: “Accipe mihi puellam hanc coniugem”. (Liber Genesis 34, 4)

  • Aedificavitque ibi altare et appellavit nomen loci illius Deus Bethel; ibi enim apparuit ei Deus, cum fugeret fratrem suum. (Liber Genesis 35, 7)

  • Venit Iacob ad Isaac patrem suum in Mambre Cariatharbe, id est Hebron, ubi peregrinatus est Abraham et Isaac. (Liber Genesis 35, 27)

  • Scissisque vestibus, indutus est cilicio lugens filium suum multo tempore. (Liber Genesis 37, 34)


“O bem dura eternamente.” São Padre Pio de Pietrelcina