Fondare 117 Risultati per: montes

  • Desertos faciam montes et colles et omne gramen eorum exsiccabo; et ponam flumina in insulas et stagna arefaciam. (Liber Isaiae 42, 15)

  • Exsultate, caeli, quoniam hoc fecit Dominus; iubilate, fundamenta terrae, resonate, montes, laudationem, saltus et omne lignum eius, quoniam redemit Dominus Iacob et in Israel glorificabitur. (Liber Isaiae 44, 23)

  • Ego ante te ibo et montes humiliabo; portas aereas conteram et vectes ferreos confringam. (Liber Isaiae 45, 2)

  • Et ponam omnes montes meos in viam, et semitae meae exaltabuntur. (Liber Isaiae 49, 11)

  • Laudate, caeli, et exsulta, terra; iubilate, montes, laudem, quia consolatur Dominus populum suum et pauperum suorum miseretur. (Liber Isaiae 49, 13)

  • Quam pulchri super montes pedes annuntiantis, praedicantis pacem, annuntiantis bonum, praedicantis salutem, dicentis Sion: “Regnavit Deus tuus!”. (Liber Isaiae 52, 7)

  • Montes enim recedent, et colles movebuntur, misericordia autem mea non recedet a te, et foedus pacis meae non movebitur, dixit miserator tuus Dominus. (Liber Isaiae 54, 10)

  • Quia in laetitia egrediemini et in pace deducemini; montes et colles cantabunt coram vobis laudem, et omnia ligna regionis plaudent manu. (Liber Isaiae 55, 12)

  • Facti sumus a saeculo, cum non dominareris nostri, neque invocaretur nomen tuum super nos. Utinam dirumperes caelos et descenderes! A facie tua montes defluerent. (Liber Isaiae 63, 19)

  • cum feceris mirabilia, quae non sperabamus. Descendisti, et a facie tua montes defluxerunt. (Liber Isaiae 64, 2)

  • iniquitates vestras et iniquitates patrum vestrorum simul, dicit Dominus, qui sacrificaverunt super montes et super colles exprobraverunt mihi; et remetiar opus eorum primo in sinu eorum”. (Liber Isaiae 65, 7)

  • Et educam de Iacob semen et de Iuda possidentem montes meos; et hereditabunt terram electi mei, et servi mei habitabunt ibi. (Liber Isaiae 65, 9)


“É necessário manter o coração aberto para o Céu e aguardar, de lá, o celeste orvalho.” São Padre Pio de Pietrelcina