Fondare 18 Risultati per: mensae

  • Quattuor quoque circulos aureos praeparabis et pones eos in quattuor angulis eiusdem mensae per singulos pedes. (Liber Exodus 25, 26)

  • Fudit et quattuor circulos aureos, quos posuit in quattuor angulis per singulos pedes mensae (Liber Exodus 37, 13)

  • et vasa ad diversos usus mensae, acetabula, phialas et cyathos et crateras ex auro puro, in quibus offerenda sunt libamina. (Liber Exodus 37, 16)

  • Posuit et candelabrum in tabernaculo conventus e regione mensae in parte australi, (Liber Exodus 40, 24)

  • Neque enim fuit domus patris mei nisi morti obnoxia domino meo regi; tu autem posuisti me servum tuum inter convivas mensae tuae. Quid ultra igitur habeo iustitiae, ut vociferer ad regem?”. (Liber II Samuelis 19, 29)

  • Et praebebant supradicti praefecti necessaria mensae regis Salomonis et convivarum eius cum ingenti cura, unusquisque in suo mense. (Liber I Regum 5, 7)

  • et cibos mensae eius et sessionem servorum et ordinem ministrantium vestesque eorum et pincernas et holocausta, quae offerebat in domo Domini, non habebat ultra spiritum (Liber I Regum 10, 5)

  • necnon et cibaria mensae eius et sessionem servorum et officia ministrorum eius et vestimenta eorum, pincernas quoque et vestes eorum et victimas, quas immolabat in domo Domini, non erat prae stupore ultra in ea spiritus. (Liber II Paralipomenon 9, 4)

  • Igitur salvabit te de ore angusto, amplitudo et non angustiae erunt sub te; requies autem mensae tuae erit plena pinguedine. (Liber Iob 36, 16)

  • Uxor tua sicut vitis fructifera in lateribus domus tuae; filii tui sicut novellae olivarum in circuitu mensae tuae. (Liber Psalmorum 128, 3)

  • Est autem amicus socius mensae et non permanebit in die necessitatis; (Liber Ecclesiasticus 6, 10)

  • Oculus malus lividus irruit in panem et neglegens est mensae suae. (Liber Ecclesiasticus 14, 10)


“O medo excessivo nos faz agir sem amor, mas a confiança excessiva não nos deixa considerar o perigo que vamos enfrentar”. São Padre Pio de Pietrelcina