Fondare 19 Risultati per: hordei

  • Quod si agrum possessionis suae voverit et consecraverit Domino, iuxta mensuram sementis aestimabitur pretium: si triginta homer hordei seritur terra, quinquaginta siclis aestimabitur argenti. (Liber Leviticus 27, 16)

  • terram frumenti, hordei ac vinearum, in qua ficus et malogranata et oliveta nascuntur, terram olei ac mellis, (Liber Deuteronomii 8, 8)

  • Collegit ergo in agro usque ad vesperam; et, quae collegerat virga excutiens, invenit hordei quasi ephi mensuram (id est tres modios). (Liber Ruth 2, 17)

  • Iuncta est itaque puellis Booz usque ad finem messis hordei et tritici; et mansit cum socru sua. (Liber Ruth 2, 23)

  • Booz propinquus noster, cuius puellis in agro iuncta eras, ecce ipse hac nocte aream hordei ventilat. (Liber Ruth 3, 2)

  • Et rursum: “Expande, inquit, palliolum tuum, quo operiris, et tene utraque manu”. Qua extendente et tenente, mensus est sex modios hordei et posuit super eam; quae portans ingressa est civitatem (Liber Ruth 3, 15)

  • et ait: “Ecce sex modios hordei dedit mihi et ait: “Nolo vacuam te reverti ad socrum tuam”. (Liber Ruth 3, 17)

  • dixit servis suis: “Videte agrum Ioab iuxta agrum meum habentem messem hordei; ite igitur et succendite eum igni”. Succenderunt ergo servi Absalom segetem igni. Et venientes servi Ioab, scissis vestibus suis, dixerunt: “Succenderunt servi Absalom agrum igni!”. (Liber II Samuelis 14, 30)

  • et dedit eos in manu Gabaonitarum, qui suspenderunt illos in monte coram Domino. Et ceciderunt hi septem simul, occisi in diebus messis primis, incipiente messione hordei. (Liber II Samuelis 21, 9)

  • Dixit autem Eliseus: “Audite verbum Domini. Haec dicit Dominus: In tempore hoc cras modius similae uno statere erit, et duo modii hordei statere uno in porta Samariae”. (Liber II Regum 7, 1)

  • Et egressus populus diripuit castra Syriae; factusque est modius similae statere uno, et duo modii hordei statere uno iuxta verbum Domini. (Liber II Regum 7, 16)

  • Factumque est secundum sermonem viri Dei, quem dixerat regi, quando ait: “Duo modii hordei statere uno erunt, et modius similae statere uno hoc eodem tempore cras in porta Samariae”; (Liber II Regum 7, 18)


“Padre, eu não acredito no inferno – falou um penitente. Padre Pio disse: Acreditará quando for para lá?” São Padre Pio de Pietrelcina