Fondare 4238 Risultati per: eum

  • ut adiurem te per Dominum, Deum caeli et Deum terrae, ut non accipias uxorem filio meo de filiabus Chananaeorum, inter quos habito; (Liber Genesis 24, 3)

  • Dixit Abraham: “Cave, ne quando reducas illuc filium meum. (Liber Genesis 24, 6)

  • Sin autem noluerit mulier sequi te, non teneberis iuramento; filium tantum meum ne reducas illuc”. (Liber Genesis 24, 8)

  • Cumque camelos fecisset accumbere extra oppidum iuxta puteum aquae vespere, tempore quo solent mulieres egredi ad hauriendam aquam, dixit: (Liber Genesis 24, 11)

  • Effundensque hydriam in canalibus recurrit ad puteum, ut hauriret aquam; et haustam omnibus camelis dedit. (Liber Genesis 24, 20)

  • Postquam ergo biberunt cameli, protulit vir anulum aureum pondo dimidii sicli pro naribus et duas armillas pro manibus eius pondo siclorum decem; (Liber Genesis 24, 22)

  • dixitque ad eum: “Ingredere, benedicte Domini, cur foris stas? Praeparavi domum et locum camelis”. (Liber Genesis 24, 31)

  • Et introduxit eum in hospitium ac destravit camelos; deditque paleas et pabulum camelis et aquam ad lavandos pedes eius et virorum, qui venerant cum eo. (Liber Genesis 24, 32)

  • Tunc comederunt et biberunt ipse et viri, qui erant cum eo, et pernoctaverunt ibi. Surgens autem mane locutus est puer: “Dimittite me, ut vadam ad dominum meum”. (Liber Genesis 24, 54)

  • “Nolite, ait, me retinere, quia Dominus direxit viam meam; dimittite me, ut pergam ad dominum meum”. (Liber Genesis 24, 56)

  • Et sepelierunt eum Isaac et Ismael filii sui in spelunca Machpela, quae sita est in agro Ephron filii Seor Hetthaei e regione Mambre, (Liber Genesis 25, 9)

  • Et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio eius, qui habitabat iuxta puteum Lahairoi. (Liber Genesis 25, 11)


Jesus lhe quer bem, da maneira que só Ele sabe amar.” São Padre Pio de Pietrelcina