Fondare 14 Risultati per: doloribus

  • Et vocavit Thobiam et iuravit illi et dixit ei: “Diebus quattuordecim hinc non recedes, sed hic manebis, manducans et bibens mecum, et laetificabis animam filiae meae multis afflictam doloribus. (Liber Thobis 8, 20)

  • Si dormiero, dicam: Quando consurgam? Et rursum exspectabo vesperam et replebor doloribus usque crepusculum. (Liber Iob 7, 4)

  • Nocte os meum perforatur doloribus; et, qui me comedunt, non dormiunt. (Liber Iob 30, 17)

  • ita ut de oculis impii vermes scaturirent, ac viventis in doloribus et maeroribus carnes eius diffluerent, illiusque odore totus exercitus gravaretur propter putredinem. (Liber II Maccabaeorum 9, 9)

  • Hinc igitur coepit multum superbiae deponere confractus et ad agnitionem venire divina plaga, per momenta doloribus extensus. (Liber II Maccabaeorum 9, 11)

  • Sed omnino non cessantibus doloribus — supervenerat enim in eum iustum Dei iudicium — semetipsum desperans scripsit ad Iudaeos hanc infra rescriptam epistulam modum deprecationis habentem, haec continentem: (Liber II Maccabaeorum 9, 18)

  • isti autem, qui cum laetitia receperunt hos, qui eisdem usi erant iustitiis, saevissimis afflixerunt doloribus. (Liber Sapientiae 19, 16)

  • Cor nequam gravabitur doloribus, et peccator adiciet peccatum ad peccatum. (Liber Ecclesiasticus 3, 29)

  • Sicut quae concipit, cum appropinquaverit ad partum dolens clamat in doloribus suis, sic facti sumus a facie tua, Domine. (Liber Isaiae 26, 17)

  • Ecce vos omnes, qui accenditis ignem, accincti sagittis, ambulate in lumine ignis vestri et in sagittis, quas succendistis. De manu mea factum est hoc vobis; in doloribus recumbetis. (Liber Isaiae 50, 11)

  • et ecce sunt proiecta in calore diei et in gelu noctis, et mortui sunt in doloribus malis, in fame et in gladio et in peste. (Liber Baruch 2, 25)

  • quem Deus suscitavit, solutis doloribus mortis, iuxta quod impossibile erat teneri illum ab ea. (Actus Apostolorum 2, 24)


“Para que se preocupar com o caminho pelo qual Jesus quer que você chegue à pátria celeste – pelo deserto ou pelo campo – quando tanto por um como por outro se chegará da mesma forma à beatitude eterna?” São Padre Pio de Pietrelcina