Talált 77 Eredmények: voluntatem

  • dixerunt vocemus puellam et quæramus ipsius voluntatem (Liber Genesis 24, 57)

  • quibus ille respondit nolite timere num Dei possumus rennuere voluntatem (Liber Genesis 50, 19)

  • præter Chaleb filium Jepphonne Cenezeum et Josue filium Nun isti impleverunt voluntatem meam (Liber Numeri 32, 12)

  • tu scis voluntatem David patris mei et quia non potuerit ædificare domum nomini Domini Dei sui propter bella inminentia per circuitum donec daret Dominus eos sub vestigio pedum ejus (Liber I Regum 5, 3)

  • et misit Hiram ad Salomonem dicens audivi quæcumque mandasti mihi ego faciam omnem voluntatem tuam in lignis cedrinis et abiegnis (Liber I Regum 5, 8)

  • itaque Hiram dabat Salomoni ligna cedrina et ligna abiegna juxta omnem voluntatem ejus (Liber I Regum 5, 10)

  • præcepit quoque rex Ahaz Uriæ sacerdoti dicens super altare majus offer holocaustum matutinum et sacrificium vespertinum et holocaustum regis et sacrificium ejus et holocaustum universi populi terræ et sacrificia eorum et libamina eorum et omnem sanguinem holocausti et universum sanguinem victimæ super illud effundes altare vero æneum erit paratum ad voluntatem meam (Liber II Regum 16, 15)

  • Domine Deus Abraham et Isaac et Israël patrum nostrorum custodi in æternum hanc voluntatem cordis eorum et semper in venerationem tui mens ista permaneat (Liber I Paralipomenon 29, 18)

  • dixit Dominus ad eum quia hæc fuit voluntas tua ut ædificares domum nomini meo bene quidem fecisti habere hujuscemodi voluntatem (Liber II Paralipomenon 6, 8)

  • locutusque est juxta juvenum voluntatem pater meus grave vobis inposuit jugum quod ego gravius faciam pater meus cecidit vos flagellis ego vero cædam scorpionibus (Liber II Paralipomenon 10, 14)

  • et ait rex Israël ad Josaphat est vir unus a quo possumus quærere Domini voluntatem sed ego odi eum quia non prophetat mihi bonum sed malum omni tempore est autem Micheas filius Jembla dixitque Josaphat ne loquaris rex hoc modo (Liber II Paralipomenon 18, 7)

  • nunc ergo si videtur regi bonum recenseat in bibliotheca regis quæ est in Babylone utrumnam a Cyro rege jussum sit ut ædificaretur domus Dei in Hierusalem et voluntatem regis super hac re mittat ad nos (Liber Esdrae 5, 17)


“Amemos ao próximo. Custa tão pouco querer bem ao outro.” São Padre Pio de Pietrelcina