Talált 23 Eredmények: potentiam

  • ne adfligas eum per potentiam sed metuito Deum tuum (Liber Leviticus 25, 43)

  • et hereditario jure transmittetis ad posteros ac possidebitis in æternum fratres autem vestros filios Israël ne opprimatis per potentiam (Liber Leviticus 25, 46)

  • sin autem postea non sederit animo tuo dimittes eam liberam nec vendere poteris pecunia nec opprimere per potentiam quia humiliasti eam (Liber Deuteronomii 21, 14)

  • contra folium quod vento rapitur ostendis potentiam tuam et stipulam siccam persequeris (Liber Iob 13, 25)

  • introibo in potentiam Domini Domine memorabor justitiæ tuæ solius (Liber Psalmorum 70, 16)

  • et usque in senectam et senium Deus ne derelinquas me donec adnuntiem brachium tuum generationi omni quæ ventura est potentiam tuam (Liber Psalmorum 70, 18)

  • coram Effraim et Beniamin et Manasse excita potentiam tuam et veni ut salvos facias nos (Liber Psalmorum 79, 3)

  • et salvavit eos propter nomen suum ut notam faceret potentiam suam (Liber Psalmorum 105, 8)

  • generatio et generatio laudabit opera tua et potentiam tuam pronuntiabunt (Liber Psalmorum 144, 4)

  • gloriam regni tui dicent et potentiam tuam loquentur (Liber Psalmorum 144, 11)

  • ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam et gloriam magnificentiæ regni tui (Liber Psalmorum 144, 12)

  • considerans Macchabeus adventum multitudinis et adparatum varium armorum ac ferocitatem bestiarum extendens manum in cælum prodigia facientem Dominum invocavit qui non secundum armorum potentiam sed prout ipsi placet dat dignis victoriam (Liber II Maccabaeorum 15, 21)


“Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade.” São Padre Pio de Pietrelcina