Talált 201 Eredmények: mane

  • mane autem facto duxit eum ad excelsa Baal et intuitus est extremam partem populi (Liber Numeri 22, 41)

  • unum offeretis mane et alterum ad vesperam (Liber Numeri 28, 4)

  • non apparebit fermentum in omnibus terminis tuis septem diebus et non manebit de carnibus ejus quod immolatum est vesperi in die primo mane (Liber Deuteronomii 16, 4)

  • mane dices quis mihi det vesperum et vespere quis mihi det mane propter cordis tui formidinem qua terreberis et propter ea quæ tuis videbis oculis (Liber Deuteronomii 28, 67)

  • accedetisque mane singuli per tribus vestras et quamcumque tribum sors invenerit accedet per cognationes suas et cognatio per domos domusque per viros (Liber Iosue 7, 14)

  • surgens itaque Josue mane adplicavit Israël per tribus suas et inventa est tribus Juda (Liber Iosue 7, 16)

  • quod cum vidisset rex Ahi festinavit mane et egressus est cum omni exercitu civitatis direxitque aciem contra desertum ignorans quod post tergum laterent insidiæ (Liber Iosue 8, 14)

  • cumque surrexissent viri oppidi ejus mane viderunt destructam aram Baal lucumque succisum et taurum alterum inpositum super altare quod tunc ædificatum erat (Liber Iudicum 6, 28)

  • et primo mane oriente sole inrue super civitatem illo autem egrediente adversum te cum populo suo fac ei quod potueris (Liber Iudicum 9, 33)

  • quod cum audissent Philisthim et percrebruisset apud eos intrasse urbem Samson circumdederunt eum positis in porta civitatis custodibus et ibi tota nocte cum silentio præstolantes ut facto mane exeuntem occiderent (Liber Iudicum 16, 2)

  • mane inquit apud me et esto mihi parens ac sacerdos daboque tibi per annos singulos decem argenteos ac vestem duplicem et quæ ad victum necessaria sunt (Liber Iudicum 17, 10)

  • mane facto parabat Levites iter cui rursum socer oro te inquit ut paululum cibi capias et adsumptis viribus donec increscat dies postea proficiscaris comederunt ergo simul (Liber Iudicum 19, 8)


“Jesus e a sua alma devem cultivar a vinha de comum acordo.” São Padre Pio de Pietrelcina