Talált 72 Eredmények: lignum

  • et ait germinet terra herbam virentem et facientem semen et lignum pomiferum faciens fructum juxta genus suum cujus semen in semet ipso sit super terram et factum est ita (Liber Genesis 1, 11)

  • produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu et ad vescendum suave lignum etiam vitæ in medio paradisi lignumque scientiæ boni et mali (Liber Genesis 2, 9)

  • vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum et pulchrum oculis aspectuque delectabile et tulit de fructu illius et comedit deditque viro suo qui comedit (Liber Genesis 3, 6)

  • et percussit grando in omni terra Ægypti cuncta quæ fuerunt in agris ab homine usque ad jumentum cunctam herbam agri percussit grando et omne lignum regionis confregit (Liber Exodus 9, 25)

  • at ille clamavit ad Dominum qui ostendit ei lignum quod cum misisset in aquas in dulcedinem versæ sunt ibi constituit ei præcepta atque judicia et ibi temptavit eum (Liber Exodus 15, 25)

  • præcipiet ei qui purificatur ut offerat pro se duos passeres vivos quos vesci licitum est et lignum cedrinum vermiculumque et hysopum (Liber Leviticus 14, 4)

  • tollet lignum cedrinum et hysopum et coccum et passerem vivum et intinguet omnia in sanguine passeris immolati atque in aquis viventibus et asperget domum septies (Liber Leviticus 14, 51)

  • lignum quoque cedrinum et hysopum coccumque bis tinctum sacerdos mittet in flammam quæ vaccam vorat (Liber Numeri 19, 6)

  • subvertite omnia loca in quibus coluerunt gentes quas possessuri estis deos suos super montes excelsos et colles et subter omne lignum frondosum (Liber Deuteronomii 12, 2)

  • quando obsederis civitatem multo tempore et munitionibus circumdederis ut expugnes eam non succides arbores de quibus vesci potest nec securibus per circuitum debes vastare regionem quoniam lignum est et non homo nec potest bellantium contra te augere numerum (Liber Deuteronomii 20, 19)

  • vidistis abominationes et sordes id est idola eorum lignum et lapidem argentum et aurum quæ colebant (Liber Deuteronomii 29, 17)

  • et percutietis omnem civitatem munitam et omnem urbem electam et universum lignum fructiferum succidetis cunctosque fontes aquarum obturabitis et omnem agrum egregium operietis lapidibus (Liber II Regum 3, 19)


“De todos os que vierem pedir meu auxílio, nunca perderei nenhum!” São Padre Pio de Pietrelcina