Talált 20 Eredmények: indutus

  • scissisque vestibus indutus est cilicio lugens filium multo tempore (Liber Genesis 37, 34)

  • audiens populus sermonem hunc pessimum luxit et nullus ex more indutus est cultu suo (Liber Exodus 33, 4)

  • revertetur Aaron in tabernaculum testimonii et depositis vestibus quibus prius indutus erat cum intraret sanctuarium relictisque ibi (Liber Leviticus 16, 23)

  • porro David erat indutus stola byssina et universi Levitæ qui portabant arcam cantoresque et Chonenias princeps prophetiæ inter cantores David autem indutus erat etiam ephod lineo (Liber I Paralipomenon 15, 27)

  • quæ cum audisset Mardocheus scidit vestimenta sua et indutus est sacco spargens cinerem capiti et in platea mediæ civitatis voce magna clamabat ostendens amaritudinem animi sui (Liber Esther 4, 1)

  • justitia indutus sum et vestivit me sicut vestimento et diademate judicio meo (Liber Iob 29, 14)

  • laus cantici David in die ante sabbatum quando inhabitata est terra Dominus regnavit decore indutus est indutus est Dominus fortitudine et præcinxit se etenim firmavit orbem terræ qui non commovebitur (Liber Psalmorum 92, 1)

  • non indutus est illa alienigena aliquis sed tantum filii ipsius soli et nepotes ejus per omne tempus (Liber Ecclesiasticus 45, 16)

  • indutus est justitia ut lorica et galea salutis in capite ejus indutus est vestimentis ultionis et opertus est quasi pallio zeli (Liber Isaiae 59, 17)

  • et gloria Domini Israël adsumpta est de cherub quæ erat super eum ad limen domus et vocavit virum qui indutus erat lineis et atramentarium scriptoris habebat in lumbis suis (Prophetia Ezechielis 9, 3)

  • et ecce vir qui indutus erat lineis qui habebat atramentarium in dorso suo respondit verbum dicens feci sicut præcepisti mihi (Prophetia Ezechielis 9, 11)

  • et dixit ad virum qui indutus erat lineis et ait ingredere in medio rotarum quæ sunt subtus cherub et imple manum tuam prunis ignis quæ sunt inter cherubin et effunde super civitatem ingressusque est in conspectu meo (Prophetia Ezechielis 10, 2)


“Diga ao Senhor: Faça em mim segundo a Tua vontade, mas antes de mandar-me o sofrimento, dê-me forças para que eu possa sofrer com amor.”. São Padre Pio de Pietrelcina