Talált 29 Eredmények: Scis

  • iratusque Moses valde ait ad Dominum ne respicias sacrificia eorum tu scis quod ne asellum quidem umquam acceperim ab eis nec adflixerim quempiam eorum (Liber Numeri 16, 15)

  • dixitque David ad adulescentem qui nuntiabat unde scis quia mortuus est Saul et Jonathan filius ejus (Liber II Samuelis 1, 5)

  • quid ergo addere poterit adhuc David ut loquatur ad te tu enim scis servum tuum Domine Deus (Liber II Samuelis 7, 20)

  • tu scis voluntatem David patris mei et quia non potuerit ædificare domum nomini Domini Dei sui propter bella inminentia per circuitum donec daret Dominus eos sub vestigio pedum ejus (Liber I Regum 5, 3)

  • præcipe igitur ut præcidant mihi cedros de Libano et servi mei sint cum servis tuis mercedem autem servorum tuorum dabo tibi quamcumque præceperis scis enim quoniam non est in populo meo vir qui noverit ligna cædere sicut Sidonii (Liber I Regum 5, 6)

  • tu scis Domine quia numquam concupivi virum et mundam servavi animam meam ab omni concupiscentia (Liber Thobis 3, 16)

  • et nunc Domine tu scis quia non luxuriæ causa accipio sororem meam sed sola posteritatis dilectione in qua benedicatur nomen tuum in sæcula sæculorum (Liber Thobis 8, 9)

  • scis enim ipse quoniam numerat dies pater meus et si tardavero una die plus contristatur anima ejus (Liber Thobis 9, 4)

  • dixit angelus Tobias frater scis quemadmodum reliquisti patrem tuum (Liber Thobis 11, 2)

  • numquid scis quando præceperit Deus pluviis ut ostenderent lucem nubium ejus (Liber Iob 37, 15)

  • Deus tu scis insipientiam meam et delicta mea a te non sunt abscondita (Liber Psalmorum 68, 6)

  • tu scis inproperium meum et confusionem et reverentiam meam (Liber Psalmorum 68, 20)


“A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará.” São Padre Pio de Pietrelcina