Talált 16 Eredmények: Ochozias

  • Dormivit ergo Achab cum patribus suis, et regnavit Ochozias filius ejus pro eo. (Liber I Regum 22, 40)

  • Tunc ait Ochozias filius Achab ad Josaphat : Vadant servi mei cum servis tuis in navibus. Et noluit Josaphat. (Liber I Regum 22, 50)

  • Ochozias autem filius Achab regnare cœperat super Israël in Samaria, anno septimodecimo Josaphat regis Juda : regnavitque super Israël duobus annis. (Liber I Regum 22, 52)

  • Ceciditque Ochozias per cancellos cœnaculi sui, quod habebat in Samaria, et ægrotavit: misitque nuntios, dicens ad eos: Ite, consulite Beelzebub deum Accaron, utrum vivere queam de infirmitate mea hac. (Liber II Regum 1, 2)

  • Et dormivit Joram cum patribus suis, sepultusque est cum eis in civitate David, et regnavit Ochozias filius ejus pro eo. (Liber II Regum 8, 24)

  • Anno duodecimo Joram filii Achab regis Israël regnavit Ochozias filius Joram regis Judæ. (Liber II Regum 8, 25)

  • Viginti duorum annorum erat Ochozias cum regnare cœpisset, et uno anno regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Athalia filia Amri regis Israël. (Liber II Regum 8, 26)

  • Qui reversus est ut curaretur in Jezrahel, quia vulneraverant eum Syri in Ramoth præliantem contra Hazaël regem Syriæ. Porro Ochozias filius Joram rex Juda descendit invisere Joram filium Achab in Jezrahel, quia ægrotabat ibi. (Liber II Regum 8, 29)

  • Et ascendit, et profectus est in Jezrahel: Joram enim ægrotabat ibi, et Ochozias rex Juda descenderat ad visitandum Joram. (Liber II Regum 9, 16)

  • Et ait Joram: Junge currum. Junxeruntque currum ejus, et egressus est Joram rex Israël, et Ochozias rex Juda, singuli in curribus suis, egressique sunt in occursum Jehu, et invenerunt eum in agro Naboth Jezrahelitæ. (Liber II Regum 9, 21)

  • Ochozias autem rex Juda videns hoc, fugit per viam domus horti: persecutusque est eum Jehu, et ait: Etiam hunc percutite in curru suo. Et percusserunt eum in ascensu Gaver, qui est juxta Jeblaam: qui fugit in Mageddo, et mortuus est ibi. (Liber II Regum 9, 27)

  • Anno undecimo Joram filii Achab, regnavit Ochozias super Judam, (Liber II Regum 9, 29)


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina